{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 598","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 598","ref":"598","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/598","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/598","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/598.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":453,"text":"Ubi semper statuae tribuit, quae attribuenda personae. Laudat 4. equum à forma externa. Amplificatur per descriptionem partium, & ab effectu vel accidentalibus consequentibus, contentione cum aliis instituta. At sonipes &c. Perpetuae hîc sunt Metaphorae κατʼ ἐνέργιαν. Tribuuntur enim statuae, quae tribuenda alias animali. Laudat 5. à subjecto, scil. solo; amplificat variis fictionibus & hypotyposibus ac comparationibus cum aliis fundamentis, quae majora opera portant. Laudat 6. à celeritate operis perfecti, per fictionem genii quasi cooperantis, & descriptionem istius laboris per adjuncta. Connexio: Nec longae traxere morae. 7. Ornat Prosopopaeia totum hoc carmen. Introducit enim loci custodem statuam & equitem alloquentem. Consideratur hîc triplicis temporis circumstantia; (1) Praesentis. Ipse loci custos extulit caput, & haec infit. Amplificantur hae sententiae per πρόσληψιν variarum circumstantiarum & variarum actionum: Salve magnorum proles. Itidem per πρόσληψιν variarum circumstantiarum. (a) Praeteriti temporis. Si te nostra tulissent secula. Amplificatur autem comparatione dissimilium. Comparat enim hunc equum cum equo Alexandri M. Descriptiones ornant sententias. (2) Futuri temporis. Opus hoc perpetuum erit. Amplificat hoc per enumerationem earum rerum, quae aliquid destruere solent, & quidem per ἄρσιν: non hyemes, non ventos, non fulmina horret, non aestatem. Amplificat deinde per θέσιν certabit cum Roma de perpetuitate. Ornat itidem per fictionem novam Deorum & fratrum caelo labentium, quae huic imagini miscebant oscula. 8. Claudit voto per Apostrophen ad ipsum Domitianum. Amplificat hoc comparatione & inductione artificum, quae ipsum vel fingere vel pingere vellent, aut quae ipsi templa erigere cuperent. Vive diu, & nostrae pietatis cultus non sperne. per Exergasias & Periphrases. His exemplis insistere possumus in caeteris quoque carminum generibus. Nam & Elegiae & Odae eodem modo ordinari possunt. Quod si quis jam Ovidii Elegias, inprimis Heroidum Epistolas prae manibus sumat, & in suas sententias atque ornamenta resolvat, statim artificium deprehendet, quod in illis summum est. Ovidius enim, ut erat cultissimo ingenio, ita nihil quicquam omisit in ornando carmine, Elegiâ praesertim; adeo, ut quibusdam nimius videretur, qui declamatorias in illo argutias notarunt. Sed non est, ut illorum judicia moremur. In Lyrico carmine eandem rationem sequi possumus. Nam, si Horatium nobis praefigamus, singulas odas eadem methodo resolvit Parthenius. Si enim e. g. Cap. XVI. De exercitationibus in oratione ligata instituendis. e. g. primam Odam resolveris, his sententiis continetur: Quidam agonibus Olympicisstudent: quidam agriculturae operam impendunt: quidam navigationibus & mercaturae student: quidam voluptuariam vitam sequuntur: aliqui militiâ, alii venationibus se exercent. Ego verò poëtica studia amo, quae ne celebrem reddent, singulae sententiae ornantur variis descriptionibus, Metaphoris poëticis, Epithetis insignibus, assumtionibus ab adjunctis, enumerationibus partium; atque ita tota hujus odae compages absolvitur, ac videtur Horatius totam hanc Odam per imitationem desumpsisse à Virgilio, cujus sunt hi versus lib. 2. Georg. Sollicitant alii remis freta caca &c. Exemplum nobis erit elegans illa Oda, quae reperitur apud Cominium, Poëtam Gallum, ad Principem Condaeum, lacte victitantem. Hâc Oda Poëta elegantissimus Principi gratulatur de lactis cibo, illudque consilium","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 4-8","label":"ECILWIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/4-8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/4-8"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 599","label":"ECILWIX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/599","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/599"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}