{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 61-2","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 61-2","ref":"61-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/61-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/61-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/61-2.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Has apud te querelas depromere atque in sinum tuum effundere volui; si fortassis, quae autoritas tua est, argumentis expugnare animum hunc fraudulentum possis, & bonis verbis eò inducere, ne turpem hanc maculam nomini suo inuri patiatur. Fortâssis enim, si amici non habet, sui tamen rationem habiturus est. Vale. Nunciatoria de adventu, ex Epist. 23. lib. 9. Cum multae solent esse scribendi causae, tum praecipuè una novitatis princeps & palmaria multis est; quod in amicorum literis narrationes rerum novarum potiùs, quàm alia argumenta, respiciant. Quae vero exspectes ab amico vetere, nisi vetera, mores antiquos, priscam fidem, quae apud novaturientes amicos rarò esse solet. Hâc parte tibi spectari maximè cupio; & nisi me omnia fallunt, tot annis jam spectatus fui; & nihil tu fortè ipse hoc novi amni tempore, quo mala nostra tot quotidie nova nascuntur, à vetere amico exspectaveris. Illud tamen novi narro tibi, me intra octo proximos dies iter ad vos meditari, quod ἐυαγγέλιον tibi fore, minimè dubito. Jam enim videre mihi videor, quâ fronte excepturus sis, quo ore, quibus amplexibus hominem tui amantissimum. Integram hebdomadem destinavi tuis colloquiis. Vivemus itaque unà, confabulabimur, non tam cibis corpus, quam deliciis literariis animum, refocillaturi. Placuit enim maturare iter, quod in vernum tempus differre cogitaveram, cum te pedibus laborare intelligerem; si fortassis dulci illo Musarum balsamo, è confabulationibus nostris stillante, mitigari doloris tui acerbitas possit. Exspecta itaque hospitem, & cum ipso facetias omnes, jocos, veneres, lepores. Nam Saturnalia apud te agere, & urbanitates meas deponere constitui. Tu interim omnem operam dabis, ut pedes paulatim tibi officium facere discant, ac animo praesentiore esse possis. Vale. Responsoria ad nunciariam de adventu, ex lib. 16. Epist. 12. Magnopere me tuae exhilararunt literae, variis molestiis & aegritudinibus ex temporum nostrorum difficultate conflictantem: Oportune enim adventum tuum mihi significabant; quod mihi tam gratum fuit ἐυαγγέλιον, Quale sopor sessis in gramine; quale per aestum Dulcis aquae saliente sitim restinguere rivo. Ca. CCCCE","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 60-3","label":"60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/60-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/60-3"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 62.1-4","label":"62.1 to 62.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/62.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/62.1"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}