{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 613.1-5","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 613.1-5","ref":"613.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/613.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/613.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/613.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"illic quoque suppeditat, quibus tale opus quam absolutissimum dari posset, si divisis operis alius rei vestiariae phrases è Ferrario & Rubenio, alius rem culinariam ex Apicio, alius militaria ex Lipsio &c. excerperet. Notum est in aedium partibus hoc fecisse Grapaldum. Bartholomaeus Riccius quoque observationes locutionum de Re Rustica congesserat, quae ipsi incendio perierunt. Johannes Starckius quoque Technologiam Phrascologicam pollicitus est, quae lucem non vidit. *Scioppius quoque in auctario Grammatices philòsophi 22 cae Joh. B. Donu Hermathenas XX libros, quibus ipsa rerum descriptio cum vocibus & phrasibus continentur, laudat, eique Principum munificentiam, optat. * Sed habet illa omnium uno in libro coacervatio quaedam incom. 23 moda etiam in optimo ordine, & praestat technica illa sejungi, ut eò paratiora ad manum sint, Neque enim semper vacat istam titulorum seriem recensere animo, juvenibus certè & minùs exercitatis illa res saepe cum difficultate erit conjuncta. Ego vero omnibus votis optarem, ut Stur 24 mianâ istâ methodo quam plenissimum tale opus elaboretur in phrasęologiâ praecipuè magno nsui futurum, ita tamen, ut inquirendi difficultas indice acjecto alphabetico sublevetur: Habet enim & alphabeticus ordò suos usus. * Nunc quando sperare tale opus vix licet, utamur in Latina 25 singuâ Benzii compendio, & Schonslederi apparatum, librum utilissimum, illi jungamus. Ita quae apud Schonslederum per literas Alphabeti disjecta sunt, cognata, affinia, Synonyma, Benziano illo rerum indice quasi è latibulis suis educentur, eoque facilior labor erit, si Benzianis vocabulis numeri paginarum, qui in Schonslederi apparatu malè omissi & à nobis reponendi sunt, adjiciantur. * Mallem ego tali opere universali à viro docto & sagaci 26 ordinato uti, quam tironibus autor esse, ut illâ ratione excerpta instituant, non parum taedii & difficultatis in titulis inveniendis & recte locandis vocibus habitura; praesertim cum & alia attendenda sint in oratione & ad Excerpta suareferenda, quae non commodè ad Sturmianos locos reduci possunt: Quo innutu sunt, qui ordinem non adeo sollicite, quaerendum volunt, Viri summi & qui in literis magna praestiterunt, Saepe, quae nostro instinctu quocunque ordine collegimus, plus non juvant, quam quae aliorum consilio colligenda suscepimus. Quamdiu adest ille, qui methodum colligendi dioq unia expedita erunt: sed ubi suo arbitrio relinquentur tirones, saepius naerebunt & in convenientibus titulis inveniendis vehementer laborabunt. Quando enim omnes illae notiones ab initiis & primis ac remotis fedibus arcessuntur, tenet illa cogitatio animos anxieque circumducit.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 612","label":"DE EXCERPTIS PHRASEOLOGICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/612","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/612"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 613.6","label":"DE EXCERPTIS PHRASEOLOGICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/613.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/613.6"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}