{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 614","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 614","ref":"614","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/614","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/614","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/614.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"editi sunt, & in libello de Synonymia Terentii ibid. Ann. 1562. edito. Fecit verò 29 certo consilio, ut ex uno potius autore, sedula lectione trito, quam ex multis temerè lectis excerperet. Sic enim unum familiarem effici autorem judicat, cum caeteri, qui ex omnibus aliquid mutuantur & describunt, ab omnibus simul avocent; Unius vero autoris familiari & assiduâ lectione orationis virtutes, ab autore de industriâ occultatas, saepe deprehendi, & quidem rectè, putat. Praeterea fixam & immotam quis regulam habebit, ad quam in omni imitatione respiciat. Idem Lipsius in Iustit. Epistol. cap. 12. observandum autumat, qui Phrases seorsim poni vult, Tullii solas, Plauti & Terentii solas, Historicorum solas: cum tamen ipse in usu ad haec non atten30 dat, sed omnia misceat. Sed tamen & in titulis ponendis non satis accuratus est Basilius, ac Lexica excerpta Phraseologicis miscet. Cur enim sub titulo Abhorrendi ponam ista: Abhorrent à communibus praeceptis. Cum ab el sententiâ Pompejus valde abhorreret: Abhorrebam ab urbe relinquenda? quae re crus ad titulos Nolle, dissentire, referrentur. Ita: Incredibile gaudium nobis objicium non ad titulum objiciendi, sed ad titulum vaudii pertinet; Nisi forte ad Lexica excerpta referre velis. Quare istud Terentianum: Quae si non aesta procidentur, me atque herum pessundabunt, sub titulo Peffundare ponitur, nec posius ad titulum pericusi refertur? nam ad magnum, quod instat periculum, sensus verborum respicit, qui semper in illis excerptis attendendus est: vis e3 nim sententiae, non significatio verbi, quaeritur. Titius in Manualestiont ad Excerpendum n. 18. & 21. Schonslederi Apparatum, Comenii Lexicon Latino- Latinum, aut Calvisii Thesaurum pro Duce assumit, cujus vestigiis insistere jubet eum, qui Phrases colliget: tùm ne labor in colligendis iis, quae alii notarunt, inutiliter insumatur; tum ut via ipsi certa sit, quâ ducatur. Ego prae caeteris omnibus Schonslederi apparatum, ut jam antea feci, commendo, optimo delectu adornatum, sed qui augeri multis modis posset, tum ex aliis ejusdem generis scriptoribus, Basilio Fabro, Pareo, (cujus in Calligraphia etsi multa bona sunt, incondita tamen titulorum & autorum variae aetatis farragine obnubilantur) tum novis collectaneis, qualia solertibus Scholarum Rectoribus quotidiano labore, cum autores classicos jnven32 tuti praelegunt, coacervari facili negotio possunt. Non audiendu ergo est Quintilianus, praeclarus aliàs eloquentiae Magister, cum lib. 16. cap. 1. omnem illam synonymorum colligendorum rationem damnare videtur.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 613.6","label":"DE EXCERPTIS PHRASEOLOGICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/613.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/613.6"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 615","label":"DE EXCERPTIS PHRASEOLOGICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/615","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/615"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}