{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 615","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 615","ref":"615","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/615","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/615","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/615.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"liquidim scio, inquit, quosdam collecta, quae idem significarent, vocabula solitos ediscere; quo facilius & occurreret unum ex pluribus, & cum essent usi aliquo, si breve intra spatium rursus desideraretur, effugienda repetitionis gratiâ sumerent aliud, quo idem intelligi posset. Quod cum est puerile, & cujusdam infelicis operae tum etiam utile parum: turbam enim modo congregat, ex quâ sine discrimine occupet proximum quodque. Nobis autem copia cum judicio paranda est: vim orandi, non circulatoriam volubilitatem, spectantibus. Id autem consequemur optima legendo & audiendo. Haec illo loco Quintilianus parum consideratè scribit. Nam cum antea dixisset, verba aliis alia esse magis propria, aut magis ornata, aut plus efficientia, aut melius sonantia, quae nota non solum esse omnia debeant, sed in promptu atque in conspectu, ut facilis ex his sit optimorum electio: quomodo electionem illam instituet Orator, nisi collegerit & in numerato habuerit? quomodo in numerato habebit, nisi consignaverit, vel edidicerit? * Dixeris, ultro se ingerent lectione multâ frequentata. Sed quid vetat usu33 percepta memoriae causâ congerere? In memoriâ certe haerere debent; modo cum delectu & judicio adhibeantur, quod prae caeteris requirit Quintilianus. Vernacula erat ac domi nascebatur illis oratio. Quid tum? Etiam in notissimâ nobis lingua, illustres formulae, verba fonantia, non semper memoriae succurrunt, ut ago Italis, Gallis in suis; nobis in Germanicâ linguâ omnino quaedam notanda existimem: ut Graeci oratores ipsi verba historica, politica, oratoria, poëtica, diligenter notarunt, quorum vel fragmenta vel indicia nobis supersunt. Certe Pollucis magna diligentia fuit in or 34 dinandis & non solum secundum varios locos disponendis vocibus, qua in re aliquid Sturmiano consilio simile est, sed in synonymis & affinibus congerendis, cujus rationem ipse addit (2) ὡς ὑπαλλύττων δύναθαι, ut subalternantia aut transmutata in orationis habitu variando habeamus (a) κaὶ δις ἕκατα ἄνδηλωθείη, ut sint scilicet δηλωτικὰ & explanatoria, quibus in periphrasibus & circumductionibus utamur.* Ac sanè, si vocum delectus 35 origo eloquentiae est delectum illum cum curâ & collectione quadam innitua debene ipsa ios loquitur. CAP. III. DΤVO","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 614","label":"DE EXCERPTIS PHRASEOLOGICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/614","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/614"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 615-2","label":"DE EXCERITI SINGULORUM VERBC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/615-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/615-2"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}