{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 619","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 619","ref":"619","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/619","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/619","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/619.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Ad priores quatuor refert variationem, dilatationem, extensionem, absorptionem, una cum figuris Grammaticis. Variationis plurima sunt genera, quae recensentur studiosissime ab Erasmo, ad cujus exemplum similia notari posVult autem hic non quaelibet sed illustriora notari, ac ea praecipue, in sunt. quibus Germanica nostra lingua dissidet à Latina, e. g. cum Latini pluralem adhibent nos singularem; cum illi Conjunctivo utuntur, nos Indicativo, & contrà &c. Dilatatio fit per Epitheta & verba, quae Extensioni inserviunt, ut, volo, possum, do, eo, facio, ac similia, e. g. velle aliquem mulctatum, pro mulctare; dare expeditum, pro expedire &c. Absorptio est, cum fit mutatio constructionis, aut modi finiti in infinitum, aut participium vel Gerundium particulam aliquam abolevit: Ubi illa absorptionum exempla praecipuè notanda, quae à lingua Germanicâ sunt aliena. Cum quibus tamen non confundendae sunt Ellipses & Pleonasmi, quorum itidem exempla sunt notanda. Ad collocationem verborum refertur divulsio; cum voces, quas ordo naturalis conjungi postulabat, aliis interpositis dirimuntur. Interpositio est, quando vox una vel altera interponitur, aut integrum comma, vel etiam quasi Periodus, quorsum & Parentheses referendae: Antepositio, cum vox, quae sequi debebat, antecedit: Postpositio, cum contrâ. Pertinent & huc particulae, verba, nomina periodos incipientia ac finientia, vel connectantia, quae diligenter notanda: quorum quantus usus sit, nemo facile credet, nisi qui exercitio didicerit. Notari etiam seorsim possunt particulae vel verba, membra Orationis, Historiae, Epistolae inchoantia, quae vehementer juvant ipsum scribendi exercitium. Caeterum cum multa pars horum omnium collecta ab elegantiarum Scriptoribus ac Grammaticis observatoribus, legere illa potes, quae ab aliis jam notata sunt, & in unum aliquod corpus congerere, iisque deinde addere, quae tua lectione observaveris.* Rectè etiam monet Thomasius, non elegantias tantum illas, sed 17 & formas loquendi simplices esse notandas. Non enim semper elegantiis est locus, estque ubi fastidium pariant, nimis frequenter adhibitae. Idem Sturmius suadet, non marmora tantum, sed & lapides & lateres ad orationis structuram comportandos.* Formulas nos ad Excerpta Oratoria rejecimus. CAP. IV.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 618","label":"DE EXCERITI SINGULORUM VERBC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/618","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/618"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 619-2","label":"EXEMPLA EXCERPTORUM LEXICORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/619-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/619-2"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}