{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 623","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 623","ref":"623","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/623","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/623","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/623.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":457,"text":"Atque haec omnia notanda bene sunt, ut de civilibus rebus loquentibus civiles phrases, quibus passim utuntur historici, non desint.* 2. Singularia. Quò referas e g. ista. Vacuefacere ap. Nepotem; Leno pro Legato apud Justinum. lib. I. Laetacio pro Laetitia ap. Caesarem, Noctuabundus, Sylva vindicata, Muginari, Puniri aliquem pro Ulcisci. Raudusculum, id est, pecuniola, as enim veteribus Raudum vocabatur. Tagax, mulierosus, dieticula, al. legunt: diecula & complura alia, quae ap. Ciceronem occurrunt, & colligi possunt è Frobenii penu Tulliano. Adoptatusimus pro Exoptatissimus (ita legunt MSS: Gothofrediana editio habet optatissimus, quâ voce Ciceronis filius utitur l. 16. epist fam. p. 21.) Huc refer etiam, quod ibidem habet: Omnia velles mihi successa; quod Henricus Stephanus in Pseudo-Ciceroniano ne latinum quidem credit, quanquam alii defendant. Vide Taubm. ad Plauti Pscudolum Prolog. vers. 8. Voss. de Analogia lib. 4. cap. 13. Dextella pro dextta Cic. ad Attic. lib. 14. epist. 23. Calculo, onis, pro Calculatore. His & similibus vel planè non vel parcius utendum. Plura eorum singularium è gariis Autoribus dedit Balbinus in Verosimil. humanior. disciplinar. cap. 3. & in Notis ad haec Verosimilia. 3. Dubia vel falsa ob valias lectiones.* Quorsum referas Praemiari. Suet. Tito: cap 7. Nundinari praemiarique soliti. Hîc vocem praemiari quidam 15 exponunt, praemia largiri, alii praemia accipere. Alii legunt praedari. Rectius itaque abstinetur hâc voce. Ita Bembus utitur voce multusimus, quod putaret apud Ciceronem ita legi. At legitur in correctioribus exemplaribus: Ex multis meis miseriis non multissimis. Adhibere fidem pro credere vulgo in usu est, & nititur autoritate loci corrupti ap. Ciceronem de Divinatione lib. 2 Rectiora enim exempla habent: Fides est habenda, non adhibenda. Delenitio ap. Ciceron. 2. ofsic. legitur. Sed emendatiores Codices habent Delectatio, Deme inisse multi dicunt pro oblivisci, decepti corrupto loco apud Martialem lib. 2. epigr. 59. Ipse jubet mortis dememinisse Deus, ubi rectius legitur Te meminisse. Apud Plautum legitur Act. 1. Sc. 1. Amphitr. fugam in se convertitur. Dubia hîc lectio est, ut phrasis securè adhiberi nequeat. 4. Comica.* Qualia infinita apud Plautum occurrunt, quae seorsim ponenda sunt, cum sint ad seriam & civilem 16 orationem inepta, nisi forte in epistolis familiaribus, dialogis, satyris, aliisque scriptis ludicris, ea joci gratiâ inspergas; quanquam & hic judicio opus sit. * Subactum itaque judicium requirit lectio Plautina, ut mirer, in lectione autorum Plautum praetulisse Terentio Scioppium in epistolâ de compendiosa lin. 17 guae guae Latinae exactius cognosgendae ratione, quae additur tractatui ejus de arte critica. Quod si in exemplum proponamus Act. 1. sc. 1. Amphitr. statim videbimus, quam multae ibi occurrant serviles argutiolae, inaniter nonnunquam confictae, nec temerè imitandae. Quot enim hîc occurrunt phuases, quibus verberatio describitur, nunquam sic in alia oratione usurpandae: Advenientem hęspitio pugna accepturus est. Bugnis facit hodie ut dormiam. Pugnos edere pro xapulare. Sic in Rudente Act. 3. Sc. 4. Jam tibi messis in orę fiet mergis pugneis.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 622.4-5","label":"622.4 to 622.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/622.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/622.4"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 624","label":"EXEMPLA EXCERPTORUM LEXICORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/624","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/624"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}