{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 626","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 626","ref":"626","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/626","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/626","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/626.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":359,"text":"* De Formulis agetur, ubi ad Oratorios Locos communes pervenero. Minores verò formulae accenseri phrasibus possunt. Ita e. g. in Heautontim. I. 1. vers. 4. 5. & 6. formula est, quae refertur ad Titul. monendi. Vers. 9. & 10. formula est expostulandi, quibus vel inter phrases locus potest assignari. * Haec quasi speciminis loco adduximus, quae de verbis in excerptis observatoriis notari possunt. Neque enim decem illas classes tantum quis esse existimet. Longè plura occurrunt, quae seorsim colligi merentur: ut ostendere prae aliis voluit Johannes Rivius Athendoriensis in libro Locorum Communium Philo29sophicorum, cujus mentionem lib. I. c. 21. n. 115. fecimus. * Primum enim Loncos vocum primae impositionis, ut vocat, dedit, quibus comprehendit simplicia rerum per classes certas deductarum vocabula, & quidem è solâ Herodoti historiâ, illum enim quasi in exemplum & ideam Universalem Locorum suorum Philosophicorum proposuit, Graecasque loquendi rationes, immistis interdum latinis, ex eo Typus ille generalis habetur. p. 102. estque ad modum Sturauctore collegit. mianarum classium, sed diversa tamen methodo, institutus. Hinc procedit ad vocabula secundae impositionis, quibus illi primae impositionis quasi quibusdam notionibus Grammaticis cohibentur, Eorum Locos 31. fecit: ut τὰ γενικὰ καὶ ἐιδικὰ, Generalia & specialia. Idem multa, diversum significantia, Agnomina, Cognomina, Denominata, Gemini nominis, πολυώνυμα, Comparativa, superlativa, possessiva, Diminutiva, Gentilia, Localia, Comprehensiva, Partitiva, Relativa, Χρονικὰ, ea scilicet, quae tempus significant, Arithmetica sive Numeralia, &c. Quorum multa seorsum poni non merentur, sed addi phraseologicis Excerptis possunt, aliqua vero locum omnino in libro Observatorio merentur, ut illa quae 30 ad numeros exprimendos pertinent: * Quorum colligendorum utilitatem singulari Diatriba de Arte numerandi numerosque Romano more efferendi per simplices numeros, Decadas, Hecatontadas, Chiliadas, Cl. Titius ostendit. Neque sane cuivis in promptu erit illa numeros exprimendi facultas, sed accurata & multâ ex autoribus classicis observatione paranda erit: Neque adeò distincti è Gronovii libro de pecuniâ vetere aut aliis haberi possunt. Et praeterea utilissimum idem Vir doctissimus laborem impendit in re pecuniariâ veterum cum nostrorum temporum moneta comparanda, geminarum tabularum Schematismo in lucem edito. Sed haec & multa alia in Titulis istis Rivianis ad τὰ τεχνικὰ generatim considerata referri possunt. Non exiguum tamen hinc fructum referet, qui Titulorum specialium διατυπώσεις in Autore ipso recognoscet. His subjungit Locos 35. Exegeticae Grammaticae maxime proprios, SequunCap. V. de Excerptis Criticis, Exegeticis, Antiquariis.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 625.5-6","label":"625.5 to 625.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/625.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/625.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 627","label":"EXEMPLA EXCERPTORUM LEXICORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/627","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/627"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}