{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 633","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 633","ref":"633","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/633","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/633","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/633.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":422,"text":"Sub titulo Accipiendi subduces: Ex eo auro quod exterebratum esset Decerpsimus LXXX. HS. Doletus in commentariis Latinae linguae notata diligenter congessit, sed non sub titulos redacta. E recentioribus autoribus quoque talia colligi possunt. Sunt in Lipsii, Baudii, Barlaei aliorumque epistolis, in Satyricis scriptoribus & similibus, multa ejus generis, quae observari merentur. * Johannis Michaelis Bruti Epistolae ele. 23 gantissimae, quas lib. 1. c. 23. & 24 nescio quâ incuriâ omisimus, multas tales expressiones tam Enthymematicas, quà morales, quà affectuosas, quam argutas habent. Quis enim illa non inter elegantias tales seponat? cum e. g. lib. 4. epistolar. p. 155. ita epistolam condudit: Quod recta hinc ad Te non avolo, videor mihi Prometheus nescio quis, non prout ille olim Caucasi rupibus, sed pertinaci desiderio, quod me dies noctesque peredit, cudeli tabe tui videndi complectendique affixus. Illis enim verbis expressio desiderii, ad cujus titulum etiam referenda, proponitur. Ita cum alibi p. 162. haec verba habentur: Non gestare clitellas equum generosae indolis, non clitellarium conspici aureis phaleris ornatum: non praefici pecori venaticum canem, non sagatem, cujus sit in venatione certior usus &c. haec ad titulum: Digna vel indigna dignis vel indignis tributa referenda sunt: Infinita sunt, quae è variis auctoribus pro hoc instituto colligi possunt. Pertinent huc porro Adagia & παροιμιώδη, quae vel jungi prioribus, vel 24 seorsim colligi possunt. De Adagiis eorumque scriptoribus prolixe lib 1. cap. 21. egi. * Sub certis titulis simplicibus adagia collecta habemus, ut Erasmiana illa, 25 quae & Langius separato libello ad locos Sturmianos vel Benzianos redegit. Verum tituli illi non sufficiunt. Solet enim in adagio aliquo & subjectum & praedicatum involvi, adeoque integra sententia exhiberi, quae sub generalissimo titulo subjecti diffusè nimis quaeritur, nisi velimus unum idemque adagium sub duplicem imò interdum triplicem titulum referre. Nam vel ad subjectum enunciationis vel ad praedicatum referendum est, vel ad tertium aliquem conceptum, qui è connexione subjecti & praedicati oritur. Ne itaque in vastâ sylvâ quaerere necessum sit, quod ad scopum nostrum facit, praestat titulos vel lemmata sententiosa formare, quae integram sententiam exhibeant, vel subjectum potest per additionem alicujus adjectivi ad certum aliquem & plenum sensum restringi.* Ad haec itaque collectanea referenda sunt. 1. Omnia adagia è 26 veteribus auctoribus. 2. Omnia adagialia & παροιμιώδη ex omnibus autoribus cujuscunque aetatis & linguae, praecipuè tamen Graecae & Latinae, quanquam & caeterae linguae maximam subministrent talium copiam, quae sine ullo ordine collegerunt varii Autores. 3. Omnia hemistichia vel versus Graeci & Latini, qui argutum 27 LIII sensum habent; qualia infinita sunt apud Poëtas Graecos & Latinos, praecipuè apud Satyricos & Comicos, quorum usus in his omnibus longè est maximus, & 28 qui saepe de rebus conceptus formant, quos frustra apud alios quaesiveris.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 632","label":"DE EXCERPTIS ORNATAE ORATIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/632","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/632"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 634.1-3","label":"634.1 to 634.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/634.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/634.1"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}