{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 638","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 638","ref":"638","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/638","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/638","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/638.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":364,"text":"formulae; tum figurae, quae eam ob causam figurae sententiarum vel τῆς διανοίας dicuntur, vel à motu animi, & itidem hinc oriuntur formulae vel figurae, quae figurae affectuum dicuntur. Formulae in illo consistunt, quod dicam, me scire, intelligere, opinari &c. Figurae tales sunt, quae scientiam & sententiam per se gignunt: nam omnes illae figurae sententiarum docent aliquid distinctius auditores de re, quam proponimus; Ut figura distributionis enumerando vel species, vel partes, magis dulucidam facit orationem, & intelligentiorem reddit audito15rem. * In formulis & figuris motuum sollicite distinguuntur formulae & figurae ab Hermogene, ejusque diligentissimo Commentatore Sturmio lib. 1. de Universa ratione Elocutionis Rhetoricae c. 24. Nam cum Orator verba motuum praemittit, ut cum dicit, se mirari, se terreri, remissior ille motus est, & vix nomen figurae meretur. Cum autem affectus ipsis verbis exprimitur, & nihil praemittitur, tum vera figura est: animus enim ipse ideam hujus affectus verbis imprimit. Ita in Exordio Orationis pro Milone Cicero dicit, se terreri; quod mollius & remissius est, quam si terrorem vultu, gestu, trepidatione & oratione ipsâ exprimat. Quod si itaque verba talia motuum in sententiis praemittantur. πλαγιασμὸς est, & obliquatio: si integris periodis prologus contineatur, aliquid figurae sapit, 16 etsi non sit ipsa figura.* Similiter accidit in expressionibus actuum intellectus. quae varios suos gradus habet. Nam cum dico, me aliquid scire. opinari, aestimare, mirari &c. non tam figuram illud facit, quàm formulam. Si verò affectum illum admirationis exprimam ipso sensu, Papae! quanta enormitas est, quantum prodigium! Ipsa figura admirationis sub ratione exclamationis proponitur. 17* His verbis generalibus, quae exprimunt vel intellectum, vel affectum, vel aliquid quod illo pertinet, frequenter utitur Orator ad amplificandam & dilatandam Orationem, quae proinde diligenter notari debent, & ad terminos suos generales reduci, quos terminos hic quasi per indicem dabimus, ut velut Alphabetum quoddam sint, quo tanquam elementis quibusdam dilatetur Oratio, his formulis adjectitiis ubique suffulta. Generalissimi Tituli, ad quos omnes communes voces ac formulae referri possunt, sunt Verba 1. affirmandi & negandi, 2. volendi & nolendi, 3. laudandi & vituperandi. 4. suadendi & dissuadendi. Quibus contineri omnia illa possunt, quae quomodocunque ad tria causarum genera referuntur. Nam generis judicialis communia verba accusare & defendere ad laudare & vituperare reduci possunt. Pleraque, quae in dicendo occurrunt, vel in rebus, vel in facto, vel in faciendo 19 versantur. * Voces & formulae, quibus affirmamus, variè formantur. 1.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 637","label":"DE EXCERPTIS COPIOSAE ORATIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/637","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/637"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 639.1-3","label":"639.1 to 639.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/639.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/639.1"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}