{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 647","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 647","ref":"647","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/647","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/647","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/647.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Utraque enim tam admiratio, quam gloria est effectus virtutis. Referri quoque potest haec formula ad verba Syncritica, & quidem ad talem titulum: simplices sententiae per comparationem amplificatae. Haec igitur tibi reliqua pars est, hic restat actus, in hoc elaborandum est, ut Remp. constituas. Elegans est πλαγιασμὸς, expolitione auctus, referendus ad verba fuciendi vel agendit & hoc quoque notandum est, quod sit sub formâ asseverandi prolatus: quo respectu etiam ad formulas asseverandi referri potest, & ad formulas hortandi & suadendi. Quoniam enim hortatio & suasio faciendum aliquid praesupponit, ideoque verba faciendi generalia, eorumque periphrases & synonyma, ut: laborare; curam diligentiam adhibere; industrium, solicitum, anxium esse, & similia, maxime huc pertinent: quae ut augeantur sensu, verba affectuum illis jungi possunt. Tum te si, voles, satis diu vixisse dicito. Iterum hoc exemplum πλαγιασμοῦ est referendum ad verbum affirmandi. Quid est enim hoc ipsum: quod cum venerit. πλαγιασμὸς, quo exprimitur solum futurum tempus. Etsi enim hîc sensu quodammodo diverso usurpetur, tamen in imitatione potest pro πλαγίασμω accipi, e. g. Quid est enim omnino hoc ipsum, quod cum venerit, slatim in aspectu ipso extinguetur? Ejus recta sententia haec est: Res illa non erit diuturna. Referendus hic est πλαγιασμὸς ad verba generalia essendi, proponitur autem sub forma interrogandi. Nam & tales formulae, quae indumenta orationis dixeris, probe sunt notandae. Nam talium indumentorum, ut voco, variae occurrunt formae, quibus in variandis sententiis uti possumus; possuntque omnes illae formulae verborum generalium sub certo quodam tali indumento proferri, ut multa applicatione quasi quibusdam numeris in se ductis, singulae sententiae singulis modis amplificari, vel potius variari possint. Ad vitandam enim Orationis nauseam ista indumentorum varietas conducit: quâ de re alio loco plura. Nec verò haec tua vita ducenda est &c. Pertinet hic πλαγιασμὸς ad verba affirmandi. Tota haec periodus nihil aliud continet, quam hanc sententiam: Nisi Remp. conserves, incerta erit tua gloria. Illustratur per ἐξeęγασίαν. Sententia quoque haec proponitur sub modo aesseverandi, per iterationes verborum. Huic inservias, hîc te ostentes oporret. Referenda est ad formulas suadendi & hortandi. Obstupescent posteri. Elegans exemplum προσλήψεως; assuassumuntur enim partes ad totum declarandum, quod una hâc sententiâ continetur: Mirabuntur posteri res gestas tuas. Erit inter eos &c. Hujus periodi sententia haec est: Rerum tuarum fama incerta erit apud posteros.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 646","label":"DE EXCERPTIS COPIOSAE ORATIONIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/646","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/646"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 648","label":"648","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/648","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/648"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}