{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 663","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 663","ref":"663","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/663","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/663","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/663.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":437,"text":"* Implicantur vero illa argumenta nonnunquam verbis, ut 18 unâ saepe voce ac epitheto contineantur: Neque enim opus est, magno cum apparatu illa proponere. Infinita talia occurrunt, non in Oratoribus tantum, sed & Poëtis, praecipuè apud Comicos; qui, ut speculum vitae humanae omnium animos repraesentant, ita pleni sunt talibus sententiis, quae ex abdito eruuntur atque iterum aliis argumentis applicari possunt. *Fundamentum horum Excerptorum 19 ponendum est in Aristotele lib. 2. Rhetor. c. 12 13. 14. 17. quibus ille hominum mores describit secundum varios status. Haec itaque omnia, & quae hîc occurrunt axiomata, pro titulis usurpanda; Quibus titulis deinde subjungendae sunt sententiae vel similes, vel specialiores. * Praxin illorum Excerptorum instituendorum di 20 lucide satis ob oculos posuit Schraderus Comment. lib. 2. Rhet. Lio. p.371. * Inter Gno. 21 mologos non habemus, qui tali methodo collectanea sua instituerit. Solus Magiri liber, qui Posymnemon inscribitur, aliquâ ex parte prodesse nobis potest, & ex illo non exigua sylva propositionum moralium exsculpi: Nam summaria omnium illarum sententiarum, quas adducit, in frontispicio ponit, unde per Synopsin haberi omnium sententiarum similium usus potest. * Schraderus primum ponere 22 jubet generalia axiomata, quae ad omnes homines ex aequo pertinent. Haec in genere notanda sunt. Specialia referenda sunt ad homines certi status & conditionis: ideoque generales tituli ponendi sunt divitum, nobilium, plebejorum, senum &c. Possunt etiam referri mores affectuosorum & iratorum, amantium. &c. si quis in codice affectuum characteres affectuum ponere nolit. Pertinent etiam huc characteres nationum, quales passim occurrunt apud Historicos, & quorum ideam dedit Barclajus. Si quis accuratam hic distinctionem velit, quod 23 tamen nonadeo necessarium est, posset homines in certas classes distribuere. In prima classe continerentur homines generatim considerati, quae de ipsorum moribus praedicari possunt. In secunda classe homines ratione sexus distincti, ut viri & feminae. In tertiâ classe homines ratione aetatis divisi, ut pueri, adolescentes, juvenes, senes. In quarta classe considerantur variae hominum societates, 1. Societas conjugalis. Pertinebunt huc characteres conjugum, viduorum, virginum &c. 2. Societas herilis: quo pertinent characteres dominorum, famulorum, servorum & eorum, qui sub his titulis generalibus continebuntur. 3. Societas patria, ubi parentum & liberorum characteres. Deinde homines ratione ipsius civitatis considerati, varios subeunt characterismos, vel ut imperantes, vel ut parentes. In imperantibus sunt Reges, vel absoluti, vel limitati, tyranni, optimates zed by Google igis mates, oligarchici, tribunitii magistratus, vel democratici. In civibus sunt pro varietate illorum varii characterismi, potentium, nobilium, religiosorum, eruditorum, militum, opificum, rusticorum; tum ratione munerum, quae gerunt in Republica, ut: Jurisperiti, Censores, vectigalium exactores, Quaestores, & si quae porro occurrunt genera: quibus omnibus suus est locus tribuendus, ac notandum, si quid de illis memorabile in Historicis vel Poëtis occurrat; quod χαρακτη24ρισμὸν aliquem sapiat.* Nusquam vero luculentiora exempla sunt, quam in Comoedia & Satyra, quae humanae vitae imaginem repraesentat.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 662.5-6","label":"662.5 to 662.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/662.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/662.5"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 664","label":"DE EXCERPTIS ORATORIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/664","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/664"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}