{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 664","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 664","ref":"664","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/664","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/664","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/664.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":417,"text":"Quid enim plenius & praestantius est, quam locus ille apud Horatium sib 1. Satyr. 9: ubi gatruli hominis & molesti mores describit? Nam ad generales hominum classes etiam pertinent homines ratione virtutum & vitiorum considerati, ut: superbi, avari, libe25 rales, magnifici, ostentatores, inepte seduli, assentatores, cavillatores &c.* De quibus multa Theophrastus in suis Characteribus, cujus liber una cum doctissimi Casauboni Commentario magno colligendi onere nos sublevabit, si, quae in autore & commentatore habentur, in suos locos redigantur. Sumamus e. g. è Comoediis Terentii illam, quae Adelphi inscribitur, & educamus è quibusdam ejus scenis axiomata, tum ad affectus, tum ad mores spectantia, unde methodus & usus horum Excerptorum patebit. Act. 1. Scen. 1. introducitur Micio senex: Statim in primis versibus elucet affectus ille, quam στοργὴν Graeci dicunt, parentum scilicet in liberos; ideoque inter characteres hujus affectus referendum est axioma: Vthemens & acerba parentum solicitudo est de liberorum salute. Si ad codicem Morum referre velis, referre poteris ad parentum titulum. Ex vers. 5. hoc educas axioma: Multum ducriminis est inter suspiciones uxoris Zelotypae de absente marito, & cogitationes parentum de absentibus liberis: hi enim pericula & res adversas; illi gaudia & voluptates absentium sibi imaginantur. Referri potest in codice affectuum, ad titulum στοργῆς; in codice Morum ad titulum, Liberi & Parentes, Uxor & Maritus. Potest etram in codice Affectuum referri ad titulum Zelotypias. Ad versum 10. notandum est hoc axioma in codice Morum sub titulo Senum! Senes sunt in minimis rebus anxii & προφοβη. τικοὶ. In codice Affectuum potest etiam referri ad titulum Amoris. E vers. 14. referatur ad titulum στοργῆς in codice Affectuum, & quidem ad illum titulum: Erga quos? Liberi & quicunque in cura sunt aliorum, chariores sunt parentibus & cumtoribus, quam ipsi sunt sibi. E vers. 16. seqqe ad codicem Morum sub titulo Fratium referatur: Magnae saepè inter fratres naturae, ingeniorum, voluptatum, morum & studiorum est dusimilitudo, ut fratres illi Micio & Demea; de quibus Cic. in Catonè & Horat. lib. 2. Epist. ult. Ex V. 17. ad codicem Morum referatur titulus Urbani & Rustici: Vita urbana clementes & placidos facit, rustica duros & incultos. Ex v. 19. ad titulum Parsimonia referatur: Parce vivere & laborare virtutis est; sed si id semper fiat, rrprehensione non caret. E v. 24. ad cod. Mor. sub tit. Parentes: Ut amentur à filiis parentes, amabiles sunto. Ex v. 25. ad eundem titulum referatur: Parentes filiis dent necessaria, quod est liberalitatis: praetermittant delicta colerabilia, quod est lenitatis. Ex V. 7. ad tit. Filiorum referatur: Filii liberaliter educati candorem & animum apertum habent; dura educatio fraudulentos & simulatores facit, Exv. 28. ad eundem titulum referatur: Liberi, qui patrem fallere audent, alios tanto magis fallent. Ex V. 30.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 663","label":"DE EXCERPTIS ORATORIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/663","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/663"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 665","label":"DE EXCERPTIS ORATORIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/665","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/665"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}