{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 667","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 667","ref":"667","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/667","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/667","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/667.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":380,"text":"multos habet canones, & quidem viginti apud Aristotelem; quibus addi plures possunt: & in hac classe simul involvuntur causae speciales. Suppleri hîc etiam ex Magiro nonnulla possunt: contrarii quoque canones non in hac solum classe, sed in aliis ponuntur. Ita ad classem causae referri debet, irasci nos non debere ob res leviculas & in potestate nostra non positas, ex classe tertia. rebus mutis & irrationalibus nos non debere irasci, non potentioribus, non furiosis, non tam personis, quam ipsis vitijs, imo ipsi irae, hostibus publicis, qualis ira fortitudinis comes est.* Conferi possunt, qui de Affectibus scripserunt, Cham braeus in libro Gallice scripto de Characteribus passionum animi, Cartesius, IV.llisius & Vinc. Placcii elegantissimum compendium de affectibus in Accessionibùs ejus Rhetoricis. * Quarto Codex Exemplorum instituendus est: Magnam enim exempla vim habent in oratione. Exempla autem illa plenius proponi debent, quam in vulgaribus Locorum Communium libris. Inter Oratoria Excerpta etiam illa numerari debent, quae de Dialogis & 37 Epistolis instituuntur. In quibus etsi simplicior dictio est, cultu tamen & illa suo non destituitur. Quod ad Dialogos attinet, praecipuum hic est connectendi methodus, quae consistit in formulis mutuae sermocinationis, quales colligi debent è Comicis & Dialogorum scriptoribus. Ideoque tales formularum tituli concinnandi sunt, quales neminem hactenus concepisse memini. In animo quidem habuit Starckius: nam in appendice Formularum Epistolarium promisit tales formularum Locos Communes, qui verò in lucem hactenus non prodiere. Solus ille titulorum syllabus, quanquam mancus & imperfectus, libello ejus de Stylo subjunctus est; sub quibus formulae dialogisticae è Dialogis Ciceronis, è Plauti & Terentii Comoediis, item aliis quibusdam recentioribus, qui dialogos scripsere, colligi possunt. Ita felicior erit dialogorum concinnatio, de quorum conficiendorum ratione Carolus Sigonius singulari libro egit. Dialogos excipiunt Epistolae, in quibus dictio simplicior est. etsi in his non 38 nunquam pro re nata stylus exaltari potest, si ad Viros illustres scribamus, & argu mentum epistolae ita efflagitet, ut in Dedicatoriis, Gratulatoriis. 2 Collectanea in 39 his duplicis generis formari possunt, materialia scilicet & formalia. Debent itaque sub titulis Generum Epistolicorum, ut Petitoriarum, Svasoriarum, Adhortatoriarum &c. colligi ex Autoribus argumenta, super quibus tales Epistolae scriptae sunt: qualia Collectanea ex Epistolis Ciceronianis jam tum instituit Buchlerus; quibus tamen nos jungere possumus alias ex bonis autoribus, tam veteribus, Pppp 2 40bus, quam recentioribus Epistolis. Subjicere etiam possumus Collectanea argumentorum & enthymematum, quae in singulis epistolis, tum Ciceronis, tum aliorum adhibentur, ita tamen, ut per indicem tantum excerpamus.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 666","label":"666","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/666","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/666"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 668","label":"668","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/668","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/668"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}