{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 673","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 673","ref":"673","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/673","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/673","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/673.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"Omnia sunt ex probatis autoribus desumpta, locis etiam nonnunquam additis; cum VVtinrichius in Aerario suo pleraque tè lacunis hauriat recentiorum Poëtarum. ut nominum & phrasium, ita & Formularum ac Sententiarum Collecta. 17 nea institur possunt, quarum usus maximus est in integris carminibus, quae in aliquam molem excrescunt. Nam quemadmodum in Epistolis Job. Starckius singulares quasdam Formulas collegit, easdem etiam daturus in Oratoriis: ita & in Poëticis illa dari possunt, ac promiserat quoque ipse Starckius. Attendendum hic est sedulo in carminum, praecipue Virgilianorum, lectione, quibus formulis membris membra connectat, à narratione ad narrationem transiens. Exiguum earum typum exhibuit Georg. Fabricius lib. 2. de Re Poëtica. Possunt & nonnuldlae formulae Epistolares Starckio notatae, etiam in Poëticis habere locum, quarum exemplum habemus in Epistolis Heroidum Ovidii, absoluto omnis elegantiae Romanae opere. Tales e. g sunt. Non possum eloqui: ne longum faciam: ut verum fatear: semper, nunquam, prius moriar: exprobrare jactantiam: irriti conatus, irriti sermones. &c. Huc referri etiam debent illa Collectanea Ornamentorum, quae in variis 18 consistunt. 1. Comparationibus. Sunt enim Comparationes Poëtis, in primis Heroicis, familiares, ac mirifice ornant carmen. Cum enim Poëta pictorem imitetur, qui coloribus suis & luminibus ita rem ob oculos fistit, ut vivam oculis obversari credas: ita Poëta comparationibus mirifice rem ornat. Harum collectio diligenter instituenda est, non è Latinis Poëtis solum, sed & Graecis, Italicis, Germanicis. Hic enim patet, quam Poëta Poëtam imitetur. Virgilius Graecos; Virgilium caeteriimitati sunt, & ita quidem, ut, cum in simili re versantur, tamen Virgilio maxime sint dissimiles. Harum Comparationum librum integrum concinnatum edidit Trognasius Antv. Ann. 1610. ubi sub titulis rerum comparatarum Comparationes ipsas congessit; quae multis augeri modis possent. Exigua Comparationum exempla dedit Georg. Fabticius. Indices talium Comparationum breviores habet Masenius in Palaestra sua, & Bacherius in Flavissis. Infinitus italium numerus congeri potest, magno futurus usui, si non integris comparationibus instituendis, saltem in exaltanda per metaphoram phrasi. Metaphora enim est comparatio contracta; & comparatio metaphora per suos similitudinis terminos explicata. Quod de Comparationibus dixi, idem in exemplorum collectione faciendum. Illis enim Poëtae frequenter utuntur, fabulosis tamen potius & fictis, quam veris. Eorum Indicem dedit Masenius in Palaestra: uberiora Collectanea Ravisius in officina, sed Poëticae Illustrationes his addendae sunt. Id enim praecipue quaeritur. Nam apud Masenium & Ravisium nuda tantum exempla sine expressione poëtica recensentur. De Comparationibus Poëticis videatur Buchnerus de Com. dic. rat. lib. 2. c. 8. Pertinent huc quoque Loci Communes idolographici & prosopographici.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 672","label":"DE EXCERPTIS POETICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/672","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/672"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 674.1-3","label":"674.1 to 674.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/674.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/674.1"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}