{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 674.1-3","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 674.1-3","ref":"674.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/674.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/674.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/674.1.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"19 Solent Qqqq Solent enim Poetae, uti jam dixi, pictores imitari, ideoque virtutes & vitia ut personas introducunt, vel certis quibusdam rebus, vel personis, orationem affingunt; quae propterea diligenter notanda sunt, ut habeamus exemplum; ad quod nostia inventa exigamus. Habemus idolographias Furiarum, Iinvidiae, Somni, Musaaorum, Virtutum, quas passim apud Poetas reperias* Singularem de his idolographiis librum scripsit Caesar Ripa, qui pene in omnes linguas conversus est, & nunc quoque in linguam Germanicam. Verum tamen ejus libri autorem Jan. Nicias Erythraeus nominat Johannem Zaratinum Castellivium. Pinacoth. I. n. 27. Prodiit epitome quaedam Germanica sub titulo Iconologiae Poëticae. Multa quoque illius libri transtulit Harstorfferus in libro Germanico de arte poeticâ titulo Infundibili edito, part. 2. & 3 sub titulis rerum, quas describit Phrasibus. Poëticis. Post Caesarem Ripam aliosque totum illud negotium idolopoeias ad artis leges examinavit Masenius in Speculo imaginum veritatis occultae, quo in libro fontes monstravit, ex quibus variarum rerum idolopoeiae deducendae. Notavit quoque er22 rores in arte idolographica à Caesare Ripa, Boccho aliisque commissos.* Veterum idolographica ex hieroglyphicis Pierius Valerianus collegit, cui primae hic deferendae, ut qui antiquitatis interiora rimatus est. Sed & Masenius, quae huc perti23nent, ex hoc excerpsit.* Referri etiam hic possunt fictae Topographiae, quae passim apud Poëtas inveniuntur, qualis est e. g. apud Ovid. Regia Solis, regia Somni. Invidiae, apud Job. Secundum Regia reginae pecuniae. Vidimus Collectanea, quae ad poëma scribendum per se pertinent: subji25 cimus illis Collectanea, quae ipsis cum Rhetoribus sunt communia.* Quoniam itaque res vel laudantur, vel vituperantur, vel svadentur, vel dissvadentur, vel accusantur, vel defenduntur, vel simpliciter tantum describuntur; ideoque sub titulis materiarum notari potest, quicquid apud omnes generis Poëtas Graecos, Latinos, Gallos, Germanos &c. inveneris; sed per indicem tantum: non enim sua26 serim, ut exscribas* Sciagraphiam talium Locorum Communium dedit Fernabius in Indice Roëtico; sed tenuis tantum ille labor est, ac augeri multis modis potest. Summa enim ille tantum vestigia legit, & vaga lectione quaedam observavit. Exempla talia collegit Laurentius le Brun in Eloquentia sua Poëtica lib. 7.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 673","label":"DE EXCERPTIS POETICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/673","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/673"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 674.4-5","label":"674.4 to 674.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/674.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/674.4"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}