{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 675","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 675","ref":"675","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/675","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/675","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/675.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":371,"text":"* Quemadmodum apud Oratores, ita 28 & apud Poetas morum & affectuum Collectanea sunt instituenda. Cum enim omnis poëseos vis in imitatione actionum consistat, actiones verò vel mores vel affectus exprimant, utrumque Poëtae familiare esse debet. Sive enim Epicum carmen scribat, sive Tragoediam, sive Elegiam, seu de bono aliquo gratuletur, de malo dolorem testetur, Satyramve scribat, omni loco & tempore morum & affectuum ipsi ratio habenda est. Perpendendi itaque canones Aristotelici, & horum ductu notandi ex Poetis sub his titulis illi characteres morum & affectuum, qui apud Poëtas occurrunt. * Vel solus Virgilius mirus in iis artifex uber 30 rimam eorum messem dat. Si quis enim inter Poetas enthymematicus est. Virgilius est, qui summâ ratione & judicio scribit omnia, in quo mire vacillant caeteri Poëtae. Ovidius post Virgilium caeteris omnibus praeferendus est. Nam in Epistolis Heroidum, in libris Tristium, mira est affectuum & morum repraesentatio, adeo ut nonnulli in eo damnent declamatorias argutias, quod nimium immoretur argumento suo, & manum de tabula tollere nesciat, novis subinde argutiis, ultra quam par est, rem ornans: quâ in re nemo sibi praeter unum Virgilium temperat, qui illam, quae in tacendo consistit, eloquentiam optime didicit, Non enim plus dicit, quam debet, quae maxima omnis eloquentiae virtus est. Ubertate tamen illa vehementer autibus blanditur Ovidius, & solet elegantiaeriam nimiâ, vel doctis interdum placere. Affectuum certe & morum tanta apud illum copia est, ut locupletare prae caeteris locos nostros possit. Caetera quoque enthymemata, quae in Locis quibuscunque Rhetoricis ad bonum & malum pertinent, etiam hîc notari possunt & debent. Versantur enim carmina in omnibus causarum generibus, & quoniam illa vel bonum vel malum pro fine habent, sive quod laudetur, sive vituperetur, sive suadeatur, sive dissuadeatur, seu accusetur, seu defendatur, eadem argumenta hic obtinebunt. Id tantum notandum, quâ ratione ab Oratore hic Poëta differat, & quomodo ille enthymemata sua proponat. Etiam ex Oratoribus quaedam in suum usum transferre Poëtae possunt. Ut 31 à Poëtis spiritus sublimitatem & affectus sumunt Oratores, atque ideo illis poë tas commendant Grammatici, certe Quintilianus initium omnis institutionis puerilis à poëtis sumendum suadet; ita poëtae etiam ab oratoribus multa mutuari possunt, aque debere illud facere judicat Vavassor libro de Epigr. cap. 14. p. 159. a QuinQqqq 2 32 a Quintiliani sententiâ, sed sine causâ, alienior.* Nicolani Borbonmius, praeciaru Virgilii imitator, dicere solitus fuit, summo sibi usui semper fuisse in scribendis versibus Ciceronem.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 674.4-5","label":"674.4 to 674.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/674.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/674.4"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 676","label":"DE EXCERPTIS POETICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/676","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/676"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}