{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 676","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 676","ref":"676","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/676","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/676","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/676.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":431,"text":"Quod mihi tum profecto (inquit) mirum dictu ac ferme incredibile visum esset, nisi meminissem adolescentem me, ac potius puerum, deprehendisse non pauca, quae Virgilius de Ciceronis sumpsisset. Atque hoc ipsum longo post intervallo animadverti observatum à Macrobio, & proditum scriptis etiam tunc, cum nihil esset necesse. Quippe cum ageret de iis, quae Virgilius prioribus surripuisset poetis, non autem; scriptoribus omtionis soluta. Nec Tullio, inquit, compilando, dummodo undique ornamenta sibi conferret, abstinuit. Nam & sententiam hanc, o fama ingens, ingentior armis. esse Tullii totam vult, neque falso vult: & versum hunc, Proximus huic, longo sed proximus intervallo, conceptum totidem verbis à Tullio antea, & ex ejus de Claris Oratoribus libro depromptum. Nuda ista & unica vox Virgiliana, recubans, nonne minus est aliquid minusque poëtam ac poësin redolens, quam Tullianum illud, Epicuri philosophia, quae in hortulis quiescat suis, recubans molliter & delicate? Diciter sine dubio à Cicerone multo nitidius ac laetius, platanus ad opacandum locum patulis diffusa ramis, quam à Virgilio, patulae fagitegmen, ad umbraculum significandum profertur. Nec video, quamobrem plurima ejusdem Oratoris ab agitato mari, à ventis, à procellis, à turbinibus petita, ulli cedant tempestati Virgiliana. Et alia sexcenta sunt, ex quibus planum fiat, quantum quoquo modo adjuvent inter se orationis utriusque scriptoribus: Itaque sibi mutuas operas tradant, ut utiles sint poëta Oratoribus, poëtis Oratores necessarii. Haec si diligenter notaverimus, in imitando deinde erimus promptiores, Huic fini inserviunt Loci illi Communes, quos in Eloquentia sua Poetica proposuit Laur. le Brun, qui farraginem exemplorum dedit è Locis Dialecticis declaratorum. Enthymematum verò oratoriorum nihil hic appuret, quorum in ratiocinando usus praecipue consistit, ut illorum in amplificando. De Affectibus idem lib. 6. Eloq. Poët. part. 1. exempla proposuit. Etiàm Ethopoetae & Pathopoeiae, orationes scilicet, quae apud Poëtas occurrunt, ut Didonis moriturae apud Virgi34lium & similes huc pertinent.* Huic fini etiam inserviet figurarum poëticarum Collectio, in primis affectuosarum, quae mirifice poëma ornant. Cum enim etiam apud Oratores figurae orationem quasi vivificent, multo magis in carmine facient; ideoque & illarum, ut omnium metaphorarum frequentior hic usus 35 est. * Quoniam verò genius poëticus ab Oratorio diversus est, ideoque expedit illas notasse, quae singularem interdum carmini pariunt elegantiam. Suntque inter illas aliae, quae Epicum; aliae, quae Elegiacum carmen magis ornant, magna cum industria & delectu notandae. Habent Lyrica carmina, Phaleuci, Anacreontes, Scazontes, quasdam sibi peculiares, ut numeros, ita figuras, quae singularem unicuique generi elegantiam circumponunt. Collegit quoque exempla figurarum Laurentius le Brun paut. 2. Eloq. Poët. Possunt & peculiares Loci Communes Inventionum institui pro usu nostro attemperandi, quibus illa enthymemata, quae in singulis occurrunt, subjici possunt, una cum argutiis reliquisque artificiis, quae in illis apud Poetas exemplis occurrunt. * Quoniam enim vulgò industria poetica nostra occupatur in Epithalamiis, Epicediis, Gratulationibus &c.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 675","label":"DE EXCERPTIS POETICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/675","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/675"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 677","label":"DE EXCERPTIS POETICIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/677","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/677"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}