{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 70-2","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 70-2","ref":"70-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/70-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/70-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/70-2.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"* Multum enim in se reconditi habet ille antiquitatis genius, atque ubi minimè credis, ex ipsis suis tenebris lucem aliquam spargit. Quod si levior ille quibusdam usus videatur in Autorum emendatione; longè tamen major ille est, qui è MStis Patrum libris, utut jam impressis, in Ecclesias & Academias promanat. Nemini ignotum est, quorundam fraudibus id agi, ut ea in Patribus loca, quae minus favere receptae apud suos sententiae videntur, aut mutilentur aut corrumpantur: Quo casu magnum in MStis codicibus praesidium qui non agnoscit, is profectò stupidus atque amens est. Jamdudum ostensum à Theologis celeberrimis ac Philologis est, multa talia passim in Patribus inveniri. Extat & singularis de Latrociniis in Scriptores Publicos, praecipuè Patres, L. Casp. Löscheri dissertatio, qua exempla ejus rei proferuntur; sed longè dari uberiora poterant. Si mutilationes illae non sint, vel Typorum sphalmata, quae repetitis editionibus crescunt, medicam à MStis manum requirunt. Commendat hunc usum quoque Reiserus in praefatione Indicis MStorum 53 Bibl. Augustanae. * Manuscriptorum nunquam editorum usus ex utilitate argumenti dependet, & ipsa raritas rem saepè inaestimabilem faciet. Qui Livii & Taciti libros omnes, Plinii libros de bellis Germanicis, ac similes autores possideret, de pretiosissimo ille thesauro sibi merito gratulari posset. Latitare adhuc in aliquo orbis angulo, non est fortè incredibile, praesertim cum mirabilia MStorum saepe esse fata soleant, ut nos de ipso Livii codice aliisque in dissertatione nostrâ de Patavinitate Livianâ notavimus. Jam supra monui, excutiendas esse omnes Bibliothecas, publicas, privatas, ut MStorum notitiam, quoad ejus fieri potest, uberrimam habeamus: Quanquam hic obstinatum Bibliothecarum silentium esse solet. Solent illa κειμήλια nonnullis ita recondi, ut vix inspectioni locus relinquatur: neque patientur, ut quis de illis catalogus in lucem edatur, cujus quidem taciturnitatis causas non omnino nullas habent. Solent enim thesauri incogniti ab ipsâ obscuritate aliquod securitati suae praesidium petere. Qui in omnium oculis versantur, facile praedones belli tempore alliciunt, ut tristitia ejus rei exempla supersunt in Germaniâ, ubi vel fama & suspicio cum periculo conjuncta fuit. Sed tamen cui bono thesaurus absconditus? In usum tamen hominum illi libri congesti sunt, &, ut eorum notitiam nobis conquiramus, cum Bibliothecariis familiaritas contrahenda, ut ad secretiores Bibliothecae recessus nos admittant, quo artificio Salmasius in Bibliothecâ Heidelbergensi Inusus est, cui plurimam in Criticis cognitionem debet.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 69-2","label":"69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/69-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/69-2"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 71.1-4","label":"71.1 to 71.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/71.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/71.1"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}