{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 764","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 764","ref":"764","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/764","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/764","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/764.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":415,"text":"Idem in GaleDdd dd 2 no fieri posset; sed opera ejus nimis sunt diffusa, quàm ut tam vasto Oceano quis se credat. Si Hossmanni commentarii prodiissent in lucem, uno illo possemus esse contenti. Possunt & collectanea secundum materias institui, quod aliqui fecerunt. Pro physiologicâ cognitione, secundum classes rerum naturalium & Physicam specialem ordinanda illa sunt. Sed misceri uno omnia libro non possunt. * In Botanicis peculiaria institui debent 1. Herbarum in natura, quae herbaria viva appellantur. 2. Historica & Medica de iis, magno futura usui, quae apud Herbarios veteres & recentiores, Theophrastum, Dioscoridem, Plinium, Tabernaemontanum, Simonem Pauli, aliosque notata sunt, illa per indicem tantum colligantur. Benjamin Priolus in Appendice historiae suae Gallicae promisit tractatum de universâ re plantariâ, sed praeter titulum adhuc nil vidimus, & dubito an unquam proditurus sit. Certè multae magnaeque disputationes circa rem herbariam sunt. Conferendi Scaliger, Bodaeus à Stapel in Theophrastum Salmasius in Solinum & in Hyle latricâ. Addendus etiam est Hoffmanni Tractatus de Officinalibus. Subjungi illis collectaneis etiam possunt Chimicae operationes, & quidem singulis herbis ex Angelo Sala aliisque Scriptoribus recentioribus, è Conradi Gesneri Euonymo, & colloquiis ac communicationibus cum Chimicis Usitatas & officinales praeparationes jamdudum collegit Schrôderus in Pharmacopoeia, in quam extant Hoffmanni commentarii. Zvelfferus in Pharmacopoeia sua, & qui pleraque ex illo cepit Feburius Gallus, ac plures alii.* Ut in Botanicis, ita & in Mineralibus institui collectanea possunt. Tituli formandi secundum classes Mineralium. Subjiciendae illis sunt (1) praeparationes rudiores in fodinis ex Agricola, Erikero, Lohneisen &c. (2.) praeparationes officinales communes, è libris Pharmacenticis, quos modo nominavimus. (3.) secretiores praeparationes è communicationibus privatis notandae. Conjci in hunc librum omnia possunt audita, visa, cogitata. Exierunt hodie in lucem talia collectanea, historiae laboratoriorum, & nuper quaedam invi44 tis autoribus subrepta ac publicis typis promulgata.* In his praecipuum locum merentur, quibus viva manus accessit, & quorum fides in dubium vocari non potest. Solent enim hîc multi promissis esse divites, multas operationum vias ostendere, quas ipsi non ivêre, à quibus sibi quisque caveat: inprimis si ad metallica tendant, quorum integram Chiliada Johann. Joach. Beccherus edidit. Sed ab illis sibi quis temperet, nisi opum & temporis irreparabilem facere jacturam velit. Multa enim sunt ab impostoribus & agyrtis conficta: in multis etiam, quae bono fundamento nituntur, ἐγχειρήσεις quaedam celantur.* De rebus animalibus collectanea quoque singularia institui possunt, in quibus notentur (1) physsologica vel circa genesin illorum seu ortum, vel circa anatomen è vastis commentanis Gesneri & Aldrovandi per Cap. XIII. De Exceipt ad Disciplinas & Facultates pertinent. per indicem: è caeteris scriptoribus, observationibus anatomicis similibusque, qualia nunc plurima in Diariis & Ephemeridibus eruditorum occurrunt, majori cum cutâ: Illi enim accuratius hoc in argumento versantur.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 763","label":"DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/763","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/763"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 765","label":"DE EXCERPTIS AD DISCIPLINAS ET","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/765","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/765"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}