{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 8-2","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 8-2","ref":"8-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/8-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/8-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/8-2.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Apud nullam enim nationem honoratiore loco illi fuere, quae exempla hodieque perdurant. Excitata hinc optima fuere semper ingenia, quorum tam uberem messem nulla gens alia dedit. Agit hanc inter coeteros πολομαθείας causam Ludovicus Cresollius Jesuita, Vir alioquin doctissimus, in Gratiarum actione pro Collegio Societatis Jesu instaurato, quae Vacationibus autumnalibus subnectitur; sed ita agit, ut insanam in Melanchthonem, ut πολυμαθείας hostem, calumniam spargat. (b) Quâ nihil insulsius ac impudentius fingi potest, cùm nemo inter eruditos sit, qui Melanchthonem Germaniae praeceptorem & verum πολυμαVocat pag. 46. duos musteae factionis antesignaθείας parentem ignorare possit. nos, & veluti par gladiatorum Carolostadium & Melanchthonem, qui primùm spargere in circulis atque in coetu adolescentem caeperint doctrinarum cognitionem plus obesse, quàm commodi afferre ad religionem tuendam. Ex his, ait porrò, ut exemplum potentius foret ad persuadendum, quàm Oratio, derepentè, tanquam Circeô poculò ebibitô, alterum factum esse colonum, alterum pistorem, ut ejusdem esse farinae cognoscerentur. Manifesta haec hominis phrenesis est de Melanchthone, qui in luce Germaniae, in florentissimâ Academiâ, cum magnâ nominis sui famâ & gloriâ vivebat, tàm horribilia & risu digna mendacia spargentis. Quid Melanchthoni cum Carolostadio, qui nunquam in partes ejus concessit? Quis Melanchthonem unquam pistorem somniavit, nisi Cresollius cum hâc suâ calumniâ in pristinum relegandus? Id verò summè stultum est, quod subjungit: magnam hinc in plerisque Academiis solitudinem consecutam, & scholas penè omnes textu aranearum oppletas & vacuas siluisse, cùm illô tempore per Melanchthonis doctrinam vere florere scholae Germaniae coeperint. Huc aliqui etiam τῆς ἐγκυκλοπαιδείας scriptores referrent. Nam cùm illi complexum scientiarum uno libro proponant, πολυμάθειαν vel solo illo titulo sibi vindicare posse videbuntur. Magna illorum librorum seges est, ab Autoribus profecta, quibus, quà principia, quà ordinem, quot capita tot sensus sunt. (b) Calumniam hanc in famam Melanchthonis injuriam, ante Ludov. Crefollium a Laurentio etiam Surio. Nicol. Serario, Casp. Ulenbergio, Florim. Raemundo, aliisque Scriptoribus Pontificiis, sparsam, solide & ex professo confutavit, totiusque simul figmenti originem solerter detexit, Jac. Thomasius in Programmate peculiari, Lipsiae A. 1678. evulgato, & A. 1693., in Dissertationum Academicarum Syntagmate, Halae Saxonum reculo. sunt. De his in Polybistore Philosophico agetur pluribus.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 7.4-5","label":"7.4 to 7.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/7.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/7.4"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 9-2","label":"TOLTIIOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/9-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/9-2"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}