{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 83","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 83","ref":"83","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/83","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/83.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":416,"text":"* Sunt enim & Mechanicae artes quasi quaedam naturalis scientiae & disciplinarum Mathematicarum propagines: quae ornari, augeri earum beneficio possunt, omnesque ab hominibus sapientissimis inventae. Quarum accuratior historia & notitia philosopho non est indigna, magnis & praeclaris contemplationibus occasionem datura. Neque defuere, qui hunc quoque fundum sibi excolendum sumerent. Vir illustris & Itinerariis scriptis celeberrimus inter Gallos Thevenotius vastum aliquod de opificiis omnibus opus, velut quasdam Naturae & artis pandectans, moliebatur. Sed fata his laboribus intercesserunt. Veniamus ad disciplinas elegantiores: ad quas junctim excolendas naturâ duce incitamur, ut extremo Viris pudori sit in unâ aliquâ consenescere. Autor non ignobilis Joach. Fortius Ringelbergius in Encyclopaediâ suâ illos in unâ tantùm arte excellere velle judicat, quibus major corporis quam animi cura. Nullae, inquit, foeminae tàm sunt à Musis alienae, quae non unam discere queant: imò picas id efficere posse intra annos viginti, quos haec hominum monstra uni impendunt studio, arbitror. Verissimè sanè ille: nam revocat ab iis studiis corporis cura, quaestus & parandarum opum studium: cui qui sunt immersi, ad hunc omnia scopum dirigunt, & illos in se igniculos extinguunt. Quam cum doctissimus vitae Pinellianae scriptor Gualaus causam adducit, quâ tam multi à solidis verisque studiis avocentur, Vincentium illum Pinellum suum, at quem virum! immensis in Coelum extollit laudibus, qui spretâ omni illâ nundinatione & inanibus titulis, iis se dederit totum studiis, unde immortalis illum gloria consecuta est. Illud scilicet est, quod Lactantius lib. I. de falsâ religione cap. 1. notat: Magno & excellenti ingenio viri cùm se doctrinae penitus dedissent, quicquid laborum poterat impendi, contemptis omnibus & publicis & privatis actionibus, ad inquirendae veritatis studium contulerunt: existimantes, multò esse praeclarius divinarum humanarumque rerum investigare ac scire rationem, quàm opibus aut honoribus cumulandis inhaerere. Non dubium est, mediocribus etiam ingeniis hîc licere esse felicibus; multorum etiam conatus in ipsâ herbâ supprimi, vel paupertate vel invidiât Sunt verò non rari, qui inter omnia illa obstacula lacertos tamen erigunt, suô quodam geniô incitati, suis abrepti alis. Inest scilicet illis ὀρμὴ πρὸς πάντα μαθήματα, qualis ingenio magno convenit, & quale nobis Plato lib. III. de Republicâ describit. Est animorum nostrorum, si ita loqui liceat, ὕψος, quo illi vel per naturam vel assuefactionem apti sunt multa simul complecti, abstrahere à singularibus, seque ab illo humili statu in sublimem perducere. Itaque se exerit in illo, quod ἀρχιτεκτονικὸν appellare possumus, aut ex Stoicorum disciplinâ τὸ ἡγεμονικὸν, regio quasi spiritu, & fulminis instar omnia penetrans, & suâ quâdam luce omnia perlustrans. * Istam ad universalia propensionem 10 Graecus Topicorum Interpres, qui Alexander Aphrodisiensis vulgò habetur in lib. 8. vocat ἐυφυίαν ὅλως. Optimè quidem, sed malè illud: quod postponat propensioni ad certam disciplinam.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 82","label":"TOLTIIOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/82"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 84","label":"TOLTIIOR","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/84"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}