{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 90-2","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 90-2","ref":"90-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/90-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/90-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/90-2.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"transscripta. Vafrities hujus hominis ex eo etiam apparet, quod in titulo libri impressionis annum non apposuerit, quem tamen Censores libri produnt. Confuso enim tempore incertum, quis verè plagiarius. Inscriptiones in Prina1 cipem suum ex Emanuelis Thesauri Inscriptionibus compilavit:* In J. Bapt. Lauri, viri docti & poëtae quoque elegantis, quem magni fecit Urbanus VIII, epistolis, cent. 1. Ep. 75. legitur totidem verbis Strena illa Passeratii de Nihilo quae habetur in ejusdem poëmatibus, part. 3. Delic. Gall. Poët. p. 31. Quod mirum mihi semper visum est, cum Laurus ipse non contemnendus poëta fuerit, ut patet ex poëmate ejus de fabricatione calcis libris tribus scripto, & elogio, quod illi suspendit Erythr. Pinac. I. n. 141. Scripsit & Theatri Romani Or22 chestram de Viris illustribus.* Extant orationes cujusdam non ignoti Jesuitae, quae multam partem ex Italivis Panegyricis Emanuelis Thesauri depromptae sunt. Dum enim acutum dicendi genus, qui morbus quorundam est, nimis affectat, etiam ne sententiolae desint, aliunde furatur. Extat cujusdam de Opinione Oratio, quae praecipuâ parte è Barlaei oratione de Ente Rationis descripta est. Bertilii Canuti multae sunt in Epistolis è Lipsio, in Poëmatibus è Lotichio, laciniae. Novimus & è Vincentii Fabricii Poëmatibus nobili Poëtae Gallico aliqua acumina sublecta. (2) Sed illa minutiora sunt, quam ut attendi debeant. Et casu interdum talia eveniunt, quod singulari dissertatione de furtis Poëtarum ostendere voluit Menagius. Legi etiam potest super hoc argumento Stephani Forcatuli Dialogus festivissimus, cui titulus Prometbeus, sive de raptu animorum, ubi alienae inventionis praedones & ineptos imitatores 23 reprehendit.* Malè tamen habere Viros doctos illae depraedationes solent, Autor Orationis de Opinione, qui plagii in Barlaeum b. l. insimulatur, est Joh. Balth. Schuppius, Theologus Hamburgensis; Poeta autem Gallus, qui, e Vinc. Fabricii Poematis, aliqua sublegisse perhibetur Acumina, ipse Aeg Menagius, qui de Furtis Poetarum voluit scribere. si rerum suarum sint tenaciores. J. C.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 90","label":"90","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/90"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 91","label":"91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/91"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}