{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Polyhistor. Vol. 3 92","citation":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3 92","ref":"92","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/92","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/92.md","author":{"name":"Daniel Georg Morhof","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof"},"work":{"title":"Polyhistor. Vol. 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3","urn":null},"verse":false,"words":427,"text":"Turbat tamen illa res & nebulas lectoribus offundit, quibus cognomina incognita sunt: Multi sunt à membris societatis fructiferae scripti libri, quorum Autores sub ascititiis illis titulis ignorantur. Cui autem vacat in illos adeò anxiè inquirere? Certè illi Collegiorum tituli vehementer displicuerunt Vincentio Pinello, de quo in ejus vitâ refertur: Cum Patavii plures clarorum virorum coetus, cogerentur, quas Academias appellamus, Elev. cirum, Occultorum, Aethereorum, nulli unquam nomen dedit, ab. ambitione & theatrali quâdam ostentatione procul abhorrens. Rolandus quoque Maresius lib. 2. Ep. 43. Collegia ipsa quidem laudat, sed displicent ipsi cognomina planè absurda & ridicula. Apud Graecos tamen cognomina quoque peregrina ab autoribus usurpata videmus, quae res historiam literariam intricatiorem reddit. Nostro tempore quoque videmus Germanica Gallica in Latina & Graeca mutata, quod molestum saepe est, & ipsis autoribus officit. Multum in Historiâ Thuanâ Gallicorum nominum in Latina commutatio turbat. Et in omni Historiâ illa res tricas & nodos nectit. Procedimus ad Anonymos libros, qui vel autorem certum non habent, vel nullum profitentur. Copiosè hîc de causis celandi nominis agit Bailletus in Judic. Doctor. Tom. 1. part. 2. cap. 12. qui super illo argumento legi potest. * Eorum indicem dedit Vir Cl. Vincentius Placcius, quem supplementis porro augebit. Deckerus quoque in libello de scriptis adespotis quaedam hujus argumenti tangit. Ac vellem sane majore studio in rem illam incumberent eruditi: Nam utilissimus profecto labor est, non tam in recentiorum scriptis, quam vetustis. Idem, ut puto, argumentum in Commentario de Autoribus dubiis tractavit Vir vastissimi ingenii Caspar Barthius, quem aliquoties ipse in Adversariis suis citat. Sed nusquam ille post mortem autoris, etsi jam absolutus, comparuit; Quod argumento est, ab improbâ manu surreptum. De Joh. Gerh. Vossii simili libro deperdito dolet quoque Placcius libri sui praefatione. De Autorum versionibus quaedam adderem, nisi in veterum Autorum versionibus recensendis isto labore nos sublevasset Vir πολυμαθέσατος Petrus Daniel Huetus, cujus extat de Claris interpretibus ὀλοπόρφυρος liber in quo tamen erga Germanos paululum iniquior visus est. De Gallicis veterum autorum versionibus legendi sunt Sorellus & Bailletus. Et hic quidem Latinos quoque interpretes Italos, Hispanos, Germanos recensuit libro de judic. Doct. Tom. 3. part. 2. totâ, qui potissima ex Hueto excerpsit. Caeterum & versionum cura eruditis esse debet. Quae ex Orientalibus, Hebraicis, Arabicis convertuntur, peritissimos sanè eorum linguarum requirunt: Qui cum rarissimi sint, fit inde, ut non satis sibi constent illae versiones. Plerique Orientales literas discunt, non ut linguam vel scribant vel loquantur; sed ut Grammatici sint. Neque mediocris linguae cognitio hîc sufficit, sed accuratissima, & ex usu ipsius gentis firmata. Magnum quoque in Codicis sacri interpretatione versiones cujuscunque linguae usum habent, easque ad exegesin Theologi celeberrimi cum illarum sensus saepe verus magno suo fructu adhibent.","prev":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 91","label":"91","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/91"},"next":{"citation":"Polyhistor. Vol. 3 93","label":"93","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-georg-morhof/polyhistor-vol-3/93"},"credit":{"text":"Daniel Georg Morhof, Polyhistor. Vol. 3. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Polyhistor","quality":"ocr"}}