{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de glacie 10","citation":"Daniel Petermann, Disputatio de glacie 10","ref":"10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/10.md","author":{"name":"Daniel Petermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann"},"work":{"title":"Disputatio de glacie","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Qvoties enim videmus, frigus statim in limine Hyeniis, tam vehemens esse ac inclemens; ut paucissimis diebus maximorum fluminum terga Glacie vestiat, adeò, ut nulla Ejus frusta ad mare possint devolvi, qvod tamen conglaciatur. Manet ergò aquam marinam qvoqve, ut Glacie obducatur, aptam esse. 4. 10. Absolutâ sic tractatione de materiâ, transgrediendum nobis est ad Formam. Hanc duplicem faciunt Metaphysicorum Doctores: alteram essentialem, accidentalem alteram. Illa est alterum principium internum activum dans esse, distingvi & operari; haec in accidentibus externis corporum deprehenditur, ita tamen; ut tanqvam unum accidens ab altero distingvat formaliter. Cum igitur Glacies in praecedentibus dupliciter considerata sit, vel sub conceptu essentiae seu abstractivè, vel existentiae seu concretivè: Forma qvoqve sub duplici hac considerandi ratione Ei accommodanda erit. Substantialis intrinseca per accidens saltim & concretivè spectatae ei competit, qvatenus per accidens fit corpus, cui forma etiam substantialis, aqvae scilicet inhaeret. Consentit nobiscum Drexelius in tractatu suprà citato, propriâ & formosissimâ manu scripto, nobisque è Bibliothecâ Scherzerianâ communicato, de Meteoris sect. 6. de Glacie: Caussa materialis, ait, Glaciei est aqua: Substantialis Formalis est aquae forma. Accidentalis verò iterum potest esse duplex: interna & externa Illa est glacialis ille rigor, condensatio & consolidatio, qvae à frigore externe aqvae & Vapori imprimitur & haec est ipsa Glacies formaliter & abstractivè considerata. Externa verò est configurata illa extensio in superficie aquae, & verius nomine figurae insignitur. Haec de caussis internis: sequuntur nunc Externae. 5. 11. Vehemens frigus vocavimus caussam externam efficientem; sed non universalissimam. Agnoscimus enim lubenter illum, qvi dat nivem sicut lanam, & pruinam velut Cinerem spargit; qvi projicit Glaciem suam sicut bucellas, coram cujus frigore nemo stabit. Pruinam enim salis in modum humi effandit, quae conglaciata palis imponit apicem: Eum, inquam, qui frigidum, ut spiret, Ventum Boream jubet, qvo spirando in Glaciem cogat aqvas; agnoscimus lubenter pro summâ & universalissimâ omnium rerum Caussâ. Verumenim verò hic Optimus rerum Conditor immediatè, & sine alio interveniente non agit; sed alia subordinat, qvibus omnia producit & creat. Qvaenam autem illa sint, in tantâ diversorum capitum varietate aliqvid certi eligere, difficile est. Quidam enim Caloris; qvidam motus & luminis privationem Glaciem producere asserunt: Nonnulli per aliam vim, alii per Boream & influxum stellarum eam gigni statuunt.","prev":{"citation":"Disputatio de glacie 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/9"},"next":{"citation":"Disputatio de glacie 11","label":"11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/11"},"credit":{"text":"Daniel Petermann (with Gottfried Schmied), Disputatio de glacie. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_glacie","quality":"ocr"}}