{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de glacie 14","citation":"Daniel Petermann, Disputatio de glacie 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/14.md","author":{"name":"Daniel Petermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann"},"work":{"title":"Disputatio de glacie","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"Qvod, sicut verum est de omnibus, qvae sub coelo sunt; ita etiam de Glacie non erit falsum. Finis autem alius est Physicus, alius Hyperphysicus: Ille iterum vel principalis & per se intentus; vel accidentalis & accessorius. Principalis & per se intentus partim communis est, partim proprius. Communis potest esse varius, non secus ac reliquorum meteororum aqveorum. Quadruplicem tamen praeprimis facimus (1) ut sit signum mutatae tempestatis naturale: (2) ut mundum accidentaliter perficiat: (3) ut aëris refrigerationem indicet (4) ut vermes reliquaqve insecta de medio tollat. Proprius verò & specialis me hercle determinatu difficilis est. Possemus tamen eum non usqve adeò ineptè effluviorum aqveorum condensationem & compressionem in vehementissimi frigoris signum appellare. Hunc seqvuntur alii accidentales & accessorii, iiqve Civiles vel quoad Utilitatem, vel quoad jucunditatem, vel quoad impedimentum. Utilis politicè sc. est illa congelatio omnibus hominibus, cujuscunque status & conditionis etiam sint, ut, si nimirum in justam crassitiem excrevit, absque impedimento flumina & maria transcurrere qveant. Ita alter ille Achilles, Gustavus, Rex Sveciae, eâ utebatur ad traducendum exercitum uti refert Ferrarius in Panegyrico. Jucunda est Juvenibus maximè; eâ enim delectantur, qvando Diabathris se exercent, aut trahis vehuntur: Impedimento verò est vecturae navium, & commodae piscium capturae: qvorum illud tamen curru & plaustro resarcitur, de qvo Virg. L. III. Georg. Concrescunt subitae currenti in flumine crustae: Vndaque jam tergo ferratos sustinet orbes, Puppibus illa prius patulis, munc hospita plaustris:","prev":{"citation":"Disputatio de glacie 13","label":"13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/13"},"next":{"citation":"Disputatio de glacie 14-2","label":"14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/14-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/14-2"},"credit":{"text":"Daniel Petermann (with Gottfried Schmied), Disputatio de glacie. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_glacie","quality":"ocr"}}