{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de glacie 5","citation":"Daniel Petermann, Disputatio de glacie 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/5.md","author":{"name":"Daniel Petermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann"},"work":{"title":"Disputatio de glacie","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Observamus hîc, illorum definitiones, qvi Glaciem per aquam congelatam definiunt; nobis non adversari, qvatenus definiunt concretum & ad materiam respiciunt. Dubito tamen, an generis vice rectè substituerint aquam congelatam. Id enim, ut docent Logici, quod genus sit, debet esse latius definito: Aqva autem congelata & Glacies sunt planè Synonyma; res qvaestionis tamen magni momenti non est. Domesticam etiam habere videtur sententiam Kiperis, qvi in Instit. Physicis Tom. II. L. XI. c. 2. th. 6. 5. 2. p. 579. aquam non materiam remotam; sed proximam Glaciei dicit qvamvis concedat, qvondam aliter se sensisse, qvi tamen recurret in §. 7. Pergimus ad Differentiam, qvae desumpta est à Caussâ Efficiente propinqvâ, materiali proximâ & formali. Frigus externum (interno contradistinctum, qvod non sufficit) aqvam congelat; non tamen qvilibet ejus gradus; sed qvi est Excellens atque vi constringendi satis praeditus. Hoc frigus autem non immediatè in aquam; sed proximè in Vaporem suas exercet vires, egredientem nimirum ex aqvâ, qvem in definitione effluvia aqvea nominavimus. Et haec esse materiam proximam congelationis facilè vel ex sensuum judicio innotescit. Aqvae quippe superficiem, nondum congelatam, densissimis Vaporibus circundatam videmus: ex qvo colligimus; aqvam prius mutatam fuisse in Vaporem; hic in superficie constrictus gelu in formam cuticulae Glacialis. Fecimus etiam mentionem effluviorum aqveorum consolidatorum & condensatorum. Haec duo enim semper reqviruntur ad Vapores in Glaciem vel aquam mutandos: nempe ut illorum partes sint tàm propinqvae, ut se mutuo contingere queant; & satis frigoris adsit ad illas, dum se ita invicem tangunt, sustinendas & connectendas. Non enim sufficeret frigus vel intensissimum, si particulae Vaporum per aërem sparsae essent atque remotae ab invicem, ut nullo modo jungi possent, inqvit Cartesius in Specim. Philos. de Meteor. cap. 5. n. 5. p. 220. Ut verò caussae Glaciei eò meliùs patescant, juvat statim annectere PENExhibens Specialem caussarum evolutionem. Niuscujusqve rei caussae dantur duplices: aliae internae; aliae exCaternae, per qvas omne, qvod constituitur, etiam cognoscitur. Illae vocantur Materia & Forma; hae efficiens & Finis.","prev":{"citation":"Disputatio de glacie 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/4"},"next":{"citation":"Disputatio de glacie 6","label":"6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/6"},"credit":{"text":"Daniel Petermann (with Gottfried Schmied), Disputatio de glacie. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_glacie","quality":"ocr"}}