{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de glacie 6","citation":"Daniel Petermann, Disputatio de glacie 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/6.md","author":{"name":"Daniel Petermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann"},"work":{"title":"Disputatio de glacie","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Nos, utpote qvi Caussas Glaciei evolvendas promisimus; notamus circa materiam; eam, si abstractivè consideretur, planè nullam habere materiam physicam ex qvâ, & propriè sic dictam: E genere enim accidentium est, quae omne principium constitutivum intrinsecum respuunt: habet tamen Subjectum inhaesionis, seu materiam in quâ: Si verò concretivè spectatur, prout suam hypostasin in hac vel illâ aqvâ congelatâ habet; materiam propriè sic dictam ex quam & productionis agnoscit. Haec autem duplex est: Remota, aqva, & propinqva, Vapor, uti jam suprà monitum. Interim tamen non excluduntur hîc reliqua miscibilia: Mistio enim ita comparata esse debet, ut ex omnibus corporibus miscibilibus componatur mistum. Jam V. ad constitutionem misti omnia requiruntur Elementa, & tria illa principia, ut vocant, Chymica, qvibus absentibus neqvit adesse mistum. §. 2. Constituitur ergò Glacies ex particulis terreis, qvod oppidò liqvet. Sumatur enim particula Glaciei, & in vase purissimo recondita, calido exponatur loco: ibi certè post resolutionem in fundo videbit non omninò nihil terrei: Flumina etiam congelata, cum à Sole liqvescunt, sordibus scatent: Ex qvo patet partes terreas ei infuisse. Immò haec admistio congelationem magnoperè juvat, propterea; qvod terra ex se densa & frigida existit, ultroque crassitiem appetit: neqve in Glaciem verteretur aqva, si esset pura. Si enim purum daretur Elementum aquae, illud planè non congelasceret; sed maneret semper liqvidum, scribit Compton. in Vnivers. Philos. Disp. 12. de Gen. Sect. 3. n. 6. p. 459. Conf. Conimbr. in Tractat. de Meteor. c. 7. col. 68. F. §. 3. Aërem inclusum tenere Glaciem, argumento esse potest ejus levitas & Tumor, qvi in initio congelationis cumprimis videre est? Aqva enim, antequam congelatur à Frigore, intumescit, & ad majorem qvantitatem extenditur; cujus caussam esse dicimus aëris ingressum, postcertarum partium tenuissimarum egressum. Unde & ipsâ aqvâ levior ac paucior evadit.","prev":{"citation":"Disputatio de glacie 5","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/5"},"next":{"citation":"Disputatio de glacie 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/7"},"credit":{"text":"Daniel Petermann (with Gottfried Schmied), Disputatio de glacie. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_glacie","quality":"ocr"}}