{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disputatio de glacie 8","citation":"Daniel Petermann, Disputatio de glacie 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/8.md","author":{"name":"Daniel Petermann","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann"},"work":{"title":"Disputatio de glacie","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie","urn":null},"verse":false,"words":401,"text":"Sic qvia aqva alterâ limpidior est, Glacies qvoqve alterâ pellucidior; qvae enim obscurior, multas; qvae clarior, pauciores habet particulas terreas; Quae verò levis, plus aëris habet eâ, qvae gravior est. §. 6. Miror ergò valdè, qvâ ratione Fromondus in de Meteorolog. L. V. c. 3. A. 3. p. 296. statuat, Glaciem esse purissimam, qvando dicit: Glacies ex summâ & levissimâ parte aquae coagulatur: purissimâ etiam, ut apparet, quia terrestre quodcunque & foecundinum succumbit. Nam, ut nihil dicam, id reclamare experientiae, uti modò diximus: satis tamen testimonii esse potest ipsa congelatio, quae omninò alias partes reqvirit. Nam eò facilius Vapor, qvi nec in se est purus, condensatur; qvo difficilius à reliquarum atomorum admixtione separari potest. Nec partes terreae penitus ad fundum descendunt. Unde enim tàm turbida aqva etiam tempore Hyemis? unde tàm obscura & nihil minus quàm clara Glacies? Profecto ab admixtione partium terrearum. F. 7. Noster & hîc adversarius esse videtur suprà citatus Kyperus, qvi Instit. Phys. T. II. L. XI. c. 1. th. 2. p. 579. dubitat asserere. Vaporem Verba Ejus haec sunt: Nunc id esse materiam proximam Glaciei. notamus, neque hoc videri universaliter verum esse, quod propinqva materia Meteororum sit Vapor aut Fumus. Quippe Glacies ad Meteora revocanda est, neque tamen pro materiâ proximâ videtur semper talem materiam requirere. Caussam addit I. c. cap. 2. th. 4. §. 2. p. 590. Concesserim saepè, ait, comprehensione Vaporis fieri: attamen saepius judicio fieri ipsius aquae comprehensione. Nam si aquam in vitro frigido loco ponas Hyeme, in eo conglaciatur. Verum hoc argumentum Doctissimi Viri de ponte nos non dum dejecit. Nam quamvis concedamus, ipsam aquam qvoqve in Vitro congelascere; distingvimus tamen inter initium congelationis & progressum. De progressu facilè largimur aqvam fieri materiam proximam Glaciei, prius tamen Vapor constringitur. Compertum enim habemus, in aqvae superficie radios & cuticulam tenerrimam Glacialem conglaciari, quam constare dicimus ex Vaporibus, qvi, dum ex aqvâ egredi conati sunt, à frigore vehementiori repulsi & conglaciati fuerunt. g. 8. Falsum qvoqve est, qvod Grando sit Glacies formaliter talis. Etenim illius materia proxima est guttulae pluviales; hujus effluvia aqvea, seu Vapor: illa rotunda aut oblonga; haec in latitudinem diducta; illa tempore Veris, Aestatis, Autumni; haec Hyemis; illa efficitur in descensu guttularum aqvearum per frigus; haec per condensationem à frigore, & qvae aliae differentiae quamplurimae addi possent. §. 9. Huc spectat & illa quaestio, an aqua marina etiam conglacietur. Rationem dubitandi praebent Viri gravissimi, Plutarch. D. de Caussis natur. c. 8. A. Gellius L. 17. c. 8. Macrob. F. VII. Saturn. c. 12.","prev":{"citation":"Disputatio de glacie 7","label":"7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/7"},"next":{"citation":"Disputatio de glacie 9","label":"9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-petermann/disputatio-de-glacie/9"},"credit":{"text":"Daniel Petermann (with Gottfried Schmied), Disputatio de glacie. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disputatio_de_glacie","quality":"ocr"}}