{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 101","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 101","ref":"101","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/101","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/101","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/101.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Docet & ambustorum & refrigeratorum curatio, ut & res aliae frigore congelatę, alterationes, quę hactenus tales esse creditę sunt, non esse meras alterationes, sed atomorum sui generis admixtiones. Si quis n. ova vel poma congelata aquae calidę imponat, vel aëri calido admoveat, (quod fieri deberet, si esset nuda alteratio) corrumpuntur: si verò aquę gelidissimae immergat, gelu extrahitur, & instar glaciei extra adhaeret, ipsa verò integra servantur. Ita qui tempore hiberno iter faciunt, quod Norvvegis, & aliis Septentrionalibus notissimum, (nec nostris hominib. planè ignotum) & membra quasi congelata habent, si ad ignem & locum calidum statim accedant, maximopere leduntur, & summum dolorem percipiunt, ac sępe accidit, ut pars gangraena corripiatur, frigido (frigido dico, non frigiditate) ad interiora penetrante, & calorem insitum extinguente. Si verò membra priùs nive fricentur, vel aquę gelidę immergantur, aqua vel nix atomos illas, & minima corpuscula frigida, quam parti sese insinuarunt, ad se ob similitudinem attrahunt. Contra cùm membrum aliquod quocunque modo combustum est, si aquę frigidę, quod alterationis lex requirit, immergatur, certissimè periclitatur. Contra sanabitur, si non aquę frigidę immergatur, sed calidę quę calida illa corpuscula ob similitudinem ad se trahat, admoveatur, membrumque, si combustio non sit magna, igni admoveatur, vel cineres calidi ei applicentur. De quo Fernelius, 6. de meth. med. c. 20. Ut ignis, si propiùs ipsi pars usta admoveatur, proprii inusti mali fit Alexiterium, eamque revocato, empyreumate dolore levat: sic nonnulla impressum partibus ardorem foras calore prolectant, atque ita sedata inflammatione ambustis medentur. Nimirum ignis & calida ob similitudinem atomos igneas extrahunt. Hac ipsâ etiam de caussa, ut Aristoteles, sect. 24.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 100","label":"HYPOMNEMA III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/100"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 102","label":"HYPOMNEMA III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/102","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/102"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}