{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 119","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 119","ref":"119","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/119","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/119","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/119.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Tres sunt, inquit, sive modi, sive gradus, sive species mistionis. Primus est eorum, quae, ubi coiêre, rursus dissolvi ac dissita esse possunt. Cujusmodi est aquae ac vini. Separantur enim ederae vasis apud Plinium, ut accepit à Catone: apud nos panno. Alter modus est, veluti in iis corporibus naturalibus, quae mista imperfecta nominantur. Quorum duo gradus sunt: alter debilior, ut nubis, pluviae, venti, grandinis, nivis, roris, pruinae, & ejusmodi. Sunt enim exhalationes mistae ex pluribus elementis, quae haud magna cum re dissolvi possunt. Cohaerent tamen arctiùs, quàm prima illa lege mistionis. Alter gradus est firmiori nexu compositus: velut in glebis & lapidibus. Horum enim partes à partibus haud temerè separantur. Mista tamen vocant potiùs, quàm aliâ nobiliori appellatione, quoniam videntur illis entia inchoata. Tertia mistio reliquorum dibzy G Google rum est, quae nonnulli arbitratu suo composita privatim nominarunt. Qualia sunt corpora, quae vegantur, ac sentiunt. De his verò tribus modis jam disquiritur, an unâ eâdemque ratione in omnibus mistis fiant. Quod ut rectè explicetur, primò sciendum est, quid sit Mistio.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 118","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/118","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/118"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 120","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/120"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}