{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 140","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 140","ref":"140","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/140","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/140","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/140.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":202,"text":"Cùm tamen certum sit, oleum non ex simplici elementorum concursu generari, sed ab olea produci. Olivae autem fructus sunt oleae, eaeque ab olea producuntur per calorem insitum; ex iis exprimitur oleum eodem modo, ut ex amygdalis, nuce moschata, semine lini, papaveris, & ut vinum ex uvis. Alteram quaestionem, an nimirùm sola elementa misceantur, an verò etiam dentur alia corpuscula & minima naturalia, quae verè misceri possint, quod attinet, plerique equidem Aristotelis Interpretes, & ex hypothesi illa, quod ex mutua elementorum inter se actione mista omnia oriri statuunt, etiam tantùm elementa misceri, & nullam ferè esse mistionem, in qua non ad elementa usque resolutio fiat, existimant. Verùm hoc semper necessarium non esse, facilè animadvertet is, qui, quae quotidie in natura fiunt, diligenter perpenderit. In mistionibus illis minus perfectis equidem res plana est; cum corpora naturalia in iis suas formas integras retineant, ut in metallis in aqua forti solutis clarum est. Neque tamen etiam in perfecta mistione id necessarium est. Atque in plantis & animalibus id manifestum esse puto. Neque enim ea puris elementis, sed corporibus mistis aliis, quae eorum caussâ creata sunt, nutriuntur. Homo nutritur sanguine, atque in illa nutritione, quae vera mistio est, & substantialis mutatio, sanguis non primùm in elementa mutatur, ut inde fiat caro, os, &c.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 139","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/139"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 141","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/141"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}