{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 143","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 143","ref":"143","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/143","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/143.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Multique alij etiam opinantur, si fumum aliquem vel vaporem ascendere è re aliqua vident, rem illam in elementa resolutam esse. Verùm res longè aliter sese habet, ignisque suum sibi retinet, aliis suum etiam tribuit. Adhibetur ignis in destillationibus & sublimationibus Chymicis nunc lenior, nunc violentior; neuter tamen in elementa rem resolvit. Etsi enim fumi & vapores ascendunt: tamen si Alembicis & vasis recipientibus excipiantur, patet, resolutionem saltem in atoma corpuscula sui generis factam esse; aliique flores Chymicis dicti ex Mercurio, alij è sulphure, alij ex sale Ammoniaco colliguntur. Ita in destillationibus, etsi vapor eiusdem generis ascendere videatur: tamen si Alembico colligatur, patet esse spiritum vel vini, vel cerasorum, vel juniperi, vel aquam fortem, aut aliam compositam. Imò etsi insensibiliter ascendant, ut oculis percipi non possint, ut etiam per chartam satis densam quadruplicatam possint penetrare: nihilominus in aërem non mutantur, sed spiritus sui generis manent. Imo si sulphur, vel piceae, aut pix accendantur, non in elementa abOOg ta abeunt, sed sui generis olea ex iis colliguntur. Atque ex his, quae hactenus dicta sunt, patet, mistionis, quae in plantis & animalibus, imò mixtis perfectè omnibus, lapidibus puta, gemmis, mineralibus, & metallis fit, ad eorum corpora constituenda, caussam efficientem primariam esse formam illam corporis naturalis specificam, quae materiam sibi idoneam attrahit, eamque certo modo disponit.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 142","label":"CAPVT II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/142"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 144","label":"144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/144"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}