{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 147","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 147","ref":"147","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/147","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/147","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/147.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Omnia autem viventia animâ & corpore constant. Corpus unde habeant, satis manifestum; animam verò unde accipiant, non ita clarum. De eo ergo jam inquirere nobis propositum. Quod dum facimus, rem ipsam putabimus, autoritatibus verò solum non certabimus, neque in labyrinthum nos immittemus, in quo multi errabundi vagantur, nec exitum ullum inveniunt, dum modò rationem sequuntur, modò autoritatem, & id agunt, ut semper magnorum virorum autoritatem salvam tueantur, atque ita verum cum falso saepe conciliare, irrito conatu laborant. Et si verò viventium plures sint differentiae: tamen cùm omnia vitam ab anima habeant, unde animam accipiant viventia, & unde animae originem habeant primo in genere diCANA. Primò nonnulli breviter hîc se absolvunt, & formas qualis etiam anima est fieri negant. Ita enim Toletus, lib. I. Phys. c. 9. q. 19. Negandum est prorsus cum Aristotele, fieri formas, aut produci; sed composita fiunt, non ex nihilo, sed ex materia, formae vero consequenter fiunt, & comproducuntur: unde non est ipsarum creatio, quia creatio est actio, quâ aliquid primò fit, formae verò non primò fiunt. Haec autem est vis concessa agentibus naturalibus, ut compositum producerent, ac simul mediatè formas attingerent, quod non est creare, nec aliam Philosophiam habemus ab Aristotele, & est optima, & notanda. Idem, ibid. haec habet: Forma non producitur per se; sed comproducitur ad productionem compositi, quod est dicere, actio in ipsum compositum determinatur primò, & consequenter, ac velut per accidens in ipsam formam. Conimbricenses, in lib. I. Phys. c. 9. q. 12. art. 6.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 145","label":"145","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/145","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/145"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 148","label":"148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/148"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}