{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 149","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 149","ref":"149","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/149","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/149","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/149.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Neque, ut aliquid fiat, requiritur esse completum, sed quodlibet esse sufficit; & quod iam est, quod antea non fuit meritò factum esse dicitur, sixe sit ens incompletum, sive completum & compositum. Verba etiam sunt, & sonus sine mente, formas non produci, sed comproduci, nec primò fieri, sed per accidens quasi produci ad productionem compositi. Compositum equidem totum in generatione primò intenditur, sed fieri non potest, nisi omnia, quae ad ejus constitutionem & essentiam requiruntur, fiant. Imò ii ipsi, qui formas fieri negant, sui immemores eas fieri affirmant, dum, quae educuntur ò potentia materiae, dependere à materia in esse, fieri, & operari docent. Nec dubium hoc solvunt; sed unde animae proveniant, explicare necesse est: & tandem eò rediguntur, ut eas è potentia materiae educi statuant. Itaque negari quidem simpliciter non potest, test, quod animae, suo modo, (Nam an propria sit locutio, cùm formae dicuntur fieri, etiam Doctiss. Dn. Caspar Hoffmannus, in tr. de formarum origine, mox initio, dubitat) fiant: si tamen magis propriè loqui libeat, potius multiplicari quam fieri dicuntur, secundum illud vulgatum: Omnis formau multiplicativa. Ea enim propriè fieri dicuntur, quae, quando sunt, antequam fiunt planè non sunt. At multiplicari id dicitur, quod, cùm antea esset unum in uno individuo, jam multiplex sit, & numero plura. De quo infra, cap. 6.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 148","label":"148","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/148","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/148"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 150","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/150","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/150"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}