{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 154","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 154","ref":"154","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/154","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/154.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Itaque animantium, stirpium, lapidum, & metallorum omnium, quaecunque & fuerunt & esse possunt, formas una coeli forma potestate comprehendit, & innumerabilibus illa quasi gravida formis omnia gignit & fundit ex sese: una illius vis & facultas, prae se fert omnium caducorum vires, quae vel olim comparuerunt, vel posthac unquam comparebunt. Has autem mundi vector spiritus coelo in totam universitatem diffusus, rebus omnibus impertit, simul & speciem, & nativum vitalemque calorem gignendis illis, atque conservandis accommodatum. Is omnia continet, omnia calore, vitaque fovet, ut nihil usquam non sit huius ubertate confertum. Huius vi & ope & inanima quaeque per se sunt, & animata sui quaeque generis animam habent, alia quidem nutrientem, alia sentientem, alia mentis rationisque participem. Sic illa sese rebus accommodat, sic singularum naturis inservit, ut quantum cujusque natura & conditio desiderat, quantum ipsa subjecti praeparatio ferre potest, tantundem illa exhibeat. Sol quanquam abest longissime; adversis tamen corporibus lumen sic impertit, ut niteant, splendeantque illa fulgoribus: sed alite aqua, aliter lapis, aliter lignum, aliter argentum. Ita propemodum & vis illa coelitus demissa omnibus quidem est vitalis, sed ita, ut aliis tantum hoc largiatur, ut sint, aliis, ut animam insuper habeant, idque aut nutrientem, aut sentientem, aut mentis compotem: non enim uno modo ab omnibus illa suscipitur. Sed & hoc velim postremo admonere, ne illam quidem ipsam vim semper suisimilem esse, & uno se semper modo rebus exhibere, sed aliàs aliter, pro stellarum statu multiformi, quarum commistio, complexioque plerumque evariat, tametsi vectoris spiritus una est & impermutabilis substantia.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 153","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/153","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/153"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 155","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/155","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/155"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}