{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 159","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 159","ref":"159","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/159","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/159","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/159.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Primè enim alij semen inanimatum esse statuunt: qui rursum in duas partes abeunt; dum quidam semen, quod à generante communicatur, loco saltem materię esse statuunt, è cuius potentia ab agente externo anima educatur: quidam μαν πλαστικὴν semini à generante communicatum inesse dicunt, eumque formationis corpus viventis autorem statuunt, seu generans semine ut instrumento ad simile generandum uti opinantur. Alii verò semen animatum esse statuunt: qui ipsi tamen etiam duplicem opinionem fovent; dum alij omni semini, etiam humario, animam suae speciei inesse statuunt: alij verò animam humanam, ob singularem praerogativam, eximendam censent, eamque corpori iam formato extrinsecum advenire existimant; etsi ij ipsi de tempore, quo anima adveniat, inter se dissentiunt: de quibus sententiis omnibus iam in specie dicendum. Priùs tamen in genere de quodam vulgari De anima origine in errore lector monendus. Cùm omnia vivengenere distia, quod sunt, per animam praecipuè sint, & quirendum. eâ à non viventibus differant; meritò etiam hîc de origine animae disquisitio ita instituenda, ut omnibus in genere viventibus competat. In qua tamen re à non paucis peccari video, qui quae de origine animae, & formatione corporis viventis ingenere dici possunt & debent, saltem de homine tradunt, atque ita contra leges demonstrationis peccant, & affectiones generi competentes de specie demonstrare conantur. Commodius ergo puto, si, quae de generatione viventium, & origine animae, in genere dici possunt, in genere proponantur, & posteam in specie plantis, animalibus brutis, & homini applicentur, &, si quid hae viventium species peculiare habeant, in specie annotetur.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 158","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/158","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/158"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 160","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/160","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/160"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}