{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 162","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 162","ref":"162","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/162","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/162","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/162.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"Duo autem hi autores agunt; primò ut rationes, quibus in hanc sententiam adducti sunt, exponant, aut potius aliorum sententias oppugnent: Deinde ut suam sententiam explicent & declarent. Primò quidem, ut ex Fonseca, comm. in 5. Metaph. cap. 2. quaest. 4. Suarez, 12. Metaph. disput. sect. I. & 2. Bonamico, Ruvio, in I. Phys. tract. 2. quaest. 1. aliisque patet, pro sua opinione vix ullas evidentes rationes adducunt, sed saltem contrarium sentientes ad absurda deducere conantur; quae res valde suspecta est. Boni enim & candidi disputatoris est primò suam sententiam firmis rationibus probare, postea contraria impugnare. Nihilque tam clarum & verum dici potest, quod non à contentiosis ingeniis in dubium vocari possit. Loca autorum integra transscribere operae pretium non duco, cùm in omnium sint manibus, & plerique nihil novi afferant, sed cramben multoties certam reponant. Si quae tamen ex iis rationes colligi possunt, hae sunt: Primò ergo eo probare volunt, formas educi è potentia materiae, quia dependeant in fieri, in esse, & operam a materia. Verùm petitio principii est, & connexio majoris nulla. Concedimus enim sane, formas illas insepaAn Animae educantur è potentia materiae. 163 separabiles non posse fieri (seu potius propagari) sine materia, & extra materiam, & esse & operari in & cum materia: verùm hoc inde non sequitur, quod è potentia materiae educatur forma, & dependentiam essentiae habeat à materia, quae merè passivè sese habet. Sed hoc adhuc quaeritur, unde illae formae, quae nec fieri, nec esse, nec operari possunt sine materia, aut extra materiam, originem suam habent.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 161","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/161","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/161"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 163","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/163"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}