{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 166","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 166","ref":"166","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/166","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/166","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/166.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"ubi de formarum origine tractat, & dubia quaedam solvere conatur, tandem concludit: An haec responsa sint vera, & an omnino tollant difficultates propositas, doctis viris considerandum atque judicandum relinquo: Mihi certè non penitus eximunt scrupulum, nec animo meo omnino satisfaciunt. Quadam enim involvunt, quae videntur vel perspicuè falsa, vel magis dubia, quàm id sit, de quo nunc dubitatur; cujusmodi est illud, dari ultimum qualitatis, quod in instanti inducatur. Et omnino nullo modo dubiis, quae contrà afferuntur, satisfacere possunt. Si enim quaeras, quid sit educi è potentia, seu quid sit illa potentia, respondent esse dispositionem materiae ad certam formam ut accedente operatione ordinaria agentis, sive efficientis, Verùm norma ex illa excrescat & resulter. cum illi ipsi concedant, istam dispositionem esse materiae secundae, (non primae. Haec enim est indifferens ad omnes formas recipiendas, nec magis ad hanc, quàm illam determinata. Et si materia prima in sinu suo omnes formas contineret, ac formae originem suam materiae primae deberent, materia illa esset nobilius principium, quàm forma) cum alia dispoAn Animae educantur è potentia materiae. 167 dispositio requiratur ad formam quercus, alia ad formam pulli, alia ad formam equi educendam; iidem verò Aristotelis Interpretes statuant, materiam, in qua tales formae specificae haerent, esse elementa variè mixta & disposita: quaeritur, cùm statuunt, formam fieri actu, quae antea erat potentiâ, an ex nihilo fiat, an verò illa dispositio & qualitates materiae, quae nihil aliud sunt, quàm certa misti temperies, an verò ipsa forma misti vel elementorum mutetur in formam quercus, gallinae sive equis?","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 165","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/165"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 167","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/167","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/167"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}