{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 175","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 175","ref":"175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/175.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"175 cat terra, producat aqua animam viventem, asserere, animas bestiarum & plantarum à Deo ex elementari materia productas esse, atque hodie inde oriri. Itaque id ita explicat, formas specificas non fieri ex elementis, quatenus ea sunt materia mixtionis, & subiecta commoda formarum; seu non fieri per mixtionem & compositionem ex elementis, sed elementa concurrere ad rerum corruptibilium generationem, ut continent materiam universalem, sic affectam sub elementorum materiis, ut rerum omnium species, quot, qualesque DEVS Opt. Max. ad mundi inferioris complementum & ornamentum voluit exsistere, ex eius potentia, tanquam locupletissima & nunquam exhausta penu & copiaecornu educi, & ad mundi durationem propagari possint. Cùm enim elementa nullam aliam materiam, quam primam, contineant, per materiam istam universalem materiam primam intelligat, necesse est. At quis, quaeso, vel Philosophorum, vel Theologorum, ita de materia prima, etiam sine formis elementorum considerata, docuit. Anne Aristoteles, cuius istam opinionem de eductione formarum esse opinatur, aliquid de benedictione ista divina primitùs facta cognovit? Et ubi, quaeso, extat in sacris, quod Deus materiae isti universali ita bene dixerit? Hoc quidem, Gen. I. legitur, quòd Deus semel jusserit, ut terra & aqua plantas & animalia à se creata proferrent; atque, ubi illa à Deo creata è terra & aqua, tanquam foetus ex utero, ut Fr. Junius, in explicat. loquitur, exierunt & emerserunt, non legitur, quod Deus amplius jusserit, ut terra & aqua plantas & animalia producant, iisque ea de causa benedixerit, sed ita legitur, quòd protulerit terra herbam viventem & facientem semen, & lignum faciens fructum, & habens unumquodque sementem secundum speciem suam; & quod Deus piscibus & avibus creatis benedixerit, dixeritque: Crescite, & multiplicamini, & replete aquas maris, avesque multiplicentur super terram.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 174","label":"CAPVT IV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/174","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/174"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 176","label":"CAPVT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/176"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}