{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 18","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/18.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Imò nec ipse Aristoteles, dum de generatione viventium agit, in qualitatibus primis acquiescere potest, sed agens superius in generatione, etiam partium similarium, animam nempe addere cogitur, dum 2. de generat. animal. cap. 1. scribit: Quemadmodum non securim, non aliud instrumentum dixerimus factum esse ab igne solo: sic non pedem, non manum, eodemque modo ne carnem quidem. Nam eius quoque aliquod officium est. Dura igitur, mollia, lenta, rigida, & quicunque alij affectus partibus insunt animatis, à caliditate, frigiditatevè effici possunt. At ratio, quâ iam caro, aut os est, non potest: sed à motu proficiscente efficitur ab eo, quod genuit, quodque actu est id, quod potentia est id, ex quo gignitur: quomodo in iis quoque agitur, quae arte efficiuntur. Ferrum enim durum, aut molle efficitur calore, vel frigore: at verò ensis à motu instrumentorum, qui artis obtinet rationem. Ars enim principium formaque eius, quod efficitur, est, sed in alio. Motus autem naturae in ipso est, ab altera profectus natura, quae actu obtinet formam. Et, ut modò etiam dictum, 2. de generat. & corrupt. cap. 9. text. 53. 54. 55. calidum, frigidum, similesque qualitates pro instrumentis habet, & λίαν ὀργανικῶς generare docet; scribitque, qui his generationem tribuit, perinde facere, ac si quis serrae, & instrumentorum cuique, eorum, quae generantur, caussam tribuat. Eadem ratio Elementorum est. Cum enim Deus primùm caelum & terram creavit, primùm elementa separavit, & terram ab aqua distinxit, atque ita formas suas elementis dedit. Falsum ergo est, quod ex Aristotele docere conatur Zabarella, lib. I. de element. qualit, cap. 8. & 9.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 17","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/17"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 19","label":"CAPVT III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/19"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}