{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 199","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 199","ref":"199","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/199","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/199.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":236,"text":"Ne igitur mireris, Solem lunam, & universam aliorem astrorum seriem summo artificio dispositam esse, nevè te attonitum magnitudo eorum, vel pulchritudo, vel motus perpetuas, vel circuitionum certa descriptio reddat adeo, ut, si inferiora haec comparaveris, parva tibi videantur esse, & omni ornatu carere. Etenim sapientiam & virtutem & providentiam hîc quoque similem invenies. Considera enim mihi materiam, ex qua quodque factum est, & ne temerè tibi persuadeas, ex sanguine menstruo & spermate immortale animal posse conflari, aut impatibile, aut semper mobile, aut splendidum, & pulchrum aque, ac Sol est. Sed ut Pheidiae artem expendis, ita & artem omnium Conditoris perpende. Sed te quidem fortassis attonitum Iovis Olympici ornatus undique mirabilis, ebur lucidum, aurum multum, maguitudo totius statuae. Porrò si ex luto ejusmodi videris, contemptim fortasse praeterieris. At non item certè quisquis est artifex, artisque in operibus dignoscendi peritus, sed laudat Pheidiam pariter, sive lignum vile, sive lapidem quemcunque, sive ceram, sive lutum similiter viderit ab illo ornatum. Attonitum enim facit idiotam quidem materiae, artificem autem artificij pulchritudo. Age jam & tu naturae peritus sis, ut te non idiotam. sed Physicum nominemus. Relinque materiarum differentiam, & ipsam artem nudam conspice. Cum oculi constructione consideras, organum visorium mente complectere, cùm veropedem, instrumentum ambulatorium. Quod si ex solari substantia oculos habere censes, & aurum sincerum in pedibus, non ossa & cutim, materiae, ex qua constant, oblitus es. Memor igitur eius, considera, utrum lumen coeleste est, an terrenus limus. Permittens enim me ita vocare matris sanguinem, qui in matricem influit. Goog influit.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 198","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/198"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 200","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/200"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}