{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 200","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 200","ref":"200","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/200","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/200.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Vt igitur Pheidiae, si dederis lutum, nunquam repetieris eburneam statuam, ad eundem modum sanguinem ubi dederis, nunquam receperis vel Solem, vel Lunam, vel splendidum ejusmodi, & pulchrum corpus. Divinan. sunt illa & coelestia, nos a. terreae statuae, opificis tamen ars in utroque aequalis. Hęc Galenus. Vix etiam satis admirari porest hoc opus, & egregiè pieque planè scribit de eo, Franc. Titelman. lib. 8. Phys. c. II. (locum integrum apponere libet) Ita autem ille: Quid enim? inquit, annon superadmirabile est, ex modico semine, (quod de herba aut arbore qualibet decisum fuerit) in terra conjecto, pullulare virentem herbam, vel arborem, eandemque temporis accessu, sumpto ex terrae viscerib. congruo alimento, justam sibi quantitatem adijcere, & partes omnes sibi juxta naturae suae conditione adaptare, varietate tam pulchrâ, dispositione tam spectabili, tamque admirabili ordine, ut hominis ingenium nec herbulae unius sufficiat comprehendere artificium? Considera enim in arboris è semine processione, quomodo in terram infernè radices mittit, easque ita infigit solidè, ita haerere facit intimis terrae visceribus, ut post modicum vix evelli aut dimoveri, nisivi magnâ, non possit, quo sursum stipitem ac truncum mittit, quem externè quidem vestit cortice, velut indumento, adversus aeris inclementiam, & frigoris & aestus injurias. Intimè verò metulla posita est, & circumquaque venae majores atque minores per totum corpus trunci dispersae, eaeque mirabili ordine ad invicem minores à maioribus procedentes, per quas nutrimentum singulae partes ad se attrahut. In superiore vero parte, quàm ed by C quàm mirabiliter prodeunt de stirpe folia, in quibus similiter venarum & arteriarum conspicimus stupendam connexionem. Et est quidem foliorum eadem figura, eadem lenitas vel asperitas, similis fere longitudo, latitudo, calor idem, idem sapor, idem odor, & per omnia maxima est arborum eiusdem generis similitudo. Taceo florum pulchritudinem & fructuum dulcedinem, ac in utrisque mirabile artificium. Haec videlicet omnia originaliter ex seminis unius prodire virtute.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 199","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/199"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 201","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/201"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}