{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 201","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 201","ref":"201","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/201","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/201.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":190,"text":"Sed & in semine animalis, atque ideo in semine hominis, (ex quo videlicet proles humana secundum corpus nascitur) nonne illud vel maximè stupendum est, quod ex virtute illa, quae in tam vilissima atque penitus deformi & sordida materia inest, talis ornatus membrorum, tam pulchra compositio, ta convenientissimus ordo, tam efficax dispositio membrorum, tam eximia singularum partium conjunctio? Videlicet ut in infimo pars aliqua lata fabricetur, super quam ipsum corpus debeat firme consistere, & quâ debeat moveri de loco in locum: cuius partis extremum multiplicem habeat divisionem, ut sit velut in particulas dissecta materia, h. e. ut pes habeat suos digitos in extremitatibus, atque hae rursum partes talem habeant ordinem, ut quae primo loco ponitur caeteris sit & altitudine & crassitie major, atque deinceps suo ordine, ut sit novissimus digitus omnium tenuissimus & minimus. Item ut partes hae sic divisae in extremo pedis secundum quinarium numerum ita regulariter & universaliter distinguantur, ut monbyGoogl ut monstrum judicetur, si quando in uno pede senaria inveniatur distinctio. Iterum ut harum partium quaelibet in sui extremitate ex parte superiori duritiem habeat unguis mirabili artificio, & subtilissima coniunctione ita agglutinati carni & pelli, ut nulla possit excidere violentia, quantumvis comprimantur pedes; aut urgeantur multis laboribus.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 200","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/200"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 202","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/202"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}