{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 202","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 202","ref":"202","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/202","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/202.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":208,"text":"Item ut singulae hae partes suas habeant juncturas, in quibus possint incurvari, & prior quidem major non nisi unam hujusmodi habeat in sui medio, caeteri verò binas. Et haec quidem omnia in pedis & manus compositione manifestè apparent etiam extrema tantum consideranti. Ex adverso autem in supremo loco quomodo artificio maximo pars componitur rotunda, quae cranio uno in superiori parte tegitur. h. e. osseo tegmine ita durissimo & indissolubili, ut per annos plurimos in terra iacens non possit omnino consumi, quod quidem cranium carne & cute operitur, unde crinium egreditur defluxus, partem illam undiquaque circumvestiens. Sub hoc autem cranio nobilis quaedam & tenerrima formatur substantia, quam cerebrum dicimus eamque secundum diversas partes variè formatam, ut diversarum virium aptum possit esse susceptaculum, & organum diversarum nobilium operationum, in qua insuper rotunda parte suprema ab anteriore parte consistunt oculi, in sua concavitate pulchrè firmati, sic tamen, ut facilimè mobiles, quibus sunt etiam sua cilia & supercilia, sub his nares, ad latus autem aures, sub naribus autem oris apertura ad ingressum cibi, & per circuitum mandibulae dentibus plenae, quorum ij, qui in ipso ingressu consistunt, tenues sunt & acuti ad dissecandum & scindendum impositum cibum: posteriores verò crassiores sunt & plus quàm duplicati, qui partes cibi iam anterioribus dentibus concisas possint velut molendo in minutissimas particulas conterere: propter quod etiam molares appellantur.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 201","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/201"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 203","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/203"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}