{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 204","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 204","ref":"204","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/204","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/204.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"Quod haec, inquam omnia, quae tantum figuraliter attingimus, & alia intus recondita, multo mirabiliora, ita ordinatè, ita perpetuò in corpore hominis, sive etiam animalis alterius ex seminis tam vilissimae substantiae virtute efficiantur, quis non ista maximum reputet miraculum? Nonnè rectè videtur tibi Domino dixisse psalmista. Mirabilis facta est scientia tua, ex me confortata est, & non potero ad eam? Nonnè & nos in praefatione libri huius rectè videbimur hoc asseruisse, quod prodigia semper secum circumferant homines, quibusvis miraculis magis admirabilia? Et quidem non ita multum videtur admirandum, si totam hanc connexionem dispositionemque membrorum, quam in nobis ipsis conspicimus, per semetipsum ita suâ omnipotenti virtute Deum asseramus condidisse. Si quomodo in principio Adam creavit de terra, & de eius costa Evam, absque ullius seminis virtute, terram solam pro materia accipiens, & totam virtutem per se administrans: ita & nostra corpora in sua dispositione atque pulcherrima proportione per se idem ipse similiter fabricaret. Item, si ut in principio arbores & herbas creavit absque virtute seminis; ita & nunc potentissimâ sua jussione eas de terra faceret prodire. Scimus enim, quoniam non est ei impossibile, neque difficile omne verbum. Non novum est nobis, si magna faciat ille, de quo scriptum est: Qui facit mirabilia magna solus. Verùm quod haec humani corporis dispositio ex operatione est virtutis, quae latet in paterno semine (foedissima, & vix nominanda substantia, quam absque abominatione nemo conspicit) quodque in eo tam praeclara lateat virtus, corpus tam admirabile sic efficiendi acfabricandi, quod tota istius admirabilis dispositionis efficacia in illo realiter inexistat, id nobis meritò in immensum aggravat pondus considerationis nostrae, id prorsus stupidos & attonitos reddit, cogitque exclamare nos, & voce apertâ confiteri, quod non solum Ipse magnus sit in semetipso, neque solùm magnus in magnis, sed & in abiectissimis, contemtibilissimisque & minimis gloriosus.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 203","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/203"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 205","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/205"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}