{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 208","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 208","ref":"208","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/208","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/208.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"Ex illis non fieri novam plantam, sed ipse, cùm iam sunt à planta amputata, esse novam plantam; quia per abscissionem à toto iam habeant animam vegetativam multiplicatam per divisionem, & non acquirant eam, per quam se augeant, & ad perfectionem perducant. Contrà semen non esse novam plantam, quia animam non habenat, sed fieri novam plantam per animę post plantationem in terra superventum, seu per animam, quae de novo in semine post factam in terra plantationem producta est. Verùm nullo modo sese ita expedire potest Fienus. Primò enim, etsi alius ad sensum videatur propagationis modus, qui ex radice, surculo, vel ramo est, & alius, qui ex semine: tamen efficientis principalis ratione reverâ idem est, cùm ab eadem anima proveniat. Negat quidem Fienus ex praeconcepta opinione, in semine plantae esse animam, sed id nulla ratione probat. Contra verò ex operationibus facultatis formatricis, quae utrobique sunt eaedem, firmiter concluditur, utrobique esse eandem animam, v. g. in semine & surculo roris marini. Deindem quo modo radix vel folium potest dici nova planta, eodem modo & semen nova planta dici potest. Vtrique enim est sua anima, sed deest saltem ultima perfectio, quae est ab organis. Tertiò, si concedit, in uno folio aut particula radicis integram posse esse animam, & per abscissionem animam multiplicari, & animam, quae fuit antea una numero, dum scilicet radix aut surculus toti plantae cohaereret; per abscissionem verò fieri multiplicem: cur non eandem multiplicationem per semen fieri posse concedit; imprimis, cum semina omnia singularem conformationem habeant; & quaedam magis artificiosam, quàm radix lupuli, vel alterius plantae, aut folium ficûs Indicae?","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 207","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/207","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/207"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 209","label":"CAPVT VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/209"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}