{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 216","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 216","ref":"216","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/216","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/216","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/216.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Et licèt à nonnullis objicitur, agens aliquod à virtute alterius producere posse effectum nobiliorem, quàm virtute propriâ aliàs perficeret: tamen, si id fiat, fit agente principali praesente, non absente, quod in generatione non accidit. Pater enim abesse à loco, in quo fit generatio, imò jam mortuus esse potest. Ita & mater potest abesse, vel extincta esse; id quod fit in pullis, qui excluduntur à calore fornacis, vel avis alterius speciei. Quae omnia cùm ita sese habeant, rectissimè statuitur, animam ipsam in semine inesse, &, ut rectè Zabarella, de facult. anim. cap. II. scribit: Viventia, ubi generant sibi simile, largiri & communicare aliquid de sua materia, & aliquid de suamet forma, quando exhibent semen animatum, ac vitali eadem facultate, quae in generando erat, praeditum. Nimirum formae animatorum etsi per se non sunt quantae & divisibiles: tamen ad extensionem materiae, cui insunt, extenduntur, quod, duobus libris de anim. coextens. corpori, demonstravit Fort. Licetus, & ad ejus divisionem dividuntur seu potius multiplicantur, nec tamen ipsae maiores vel minores fiunt. Ita anima, quae est in exiguo germine primùm è terra pullulante, non est minor, quàm quae postea est in procera quercu; nec anima vituli est minor, quàm bovis. Eadem ratione anima in nutrimentum appositum se diffundit, & ita ad corporis, quod informat, extensionem & ipsa extenditur nec tamen fit maior: sicut contrà dum ab arbore ramus avellitur, anima arboris non fit minor. Eodem modo sese res habet in generatione.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 215","label":"215","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/215","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/215"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 217","label":"217","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/217","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/217"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}