{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 227","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 227","ref":"227","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/227","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/227.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Anima Multiplicatio autem illa fit variis modis, ut multiplimox dicetur. Hoc tamen omnibus commune, atur in ut anima habeat proprium subjectum, proprio quo inhaerere, & per quod à generante sesubjecto. parari, & novum individuum constituere possit: quod est semen, vel quoddam semini analogum. Animalia quadrupeda omnia per semen animam suam communicat: aves, serpentes, & insecta quaedam ova, & ovis quiddam analogum pariunt, & per ea sese multiplicant. In plantis varius propagationis modus est, ut postea etiam dicetur. Quaedam enim semine, quaedam surculo, quaedam radice vel bulbo, quaedam pluribus simul modis sese propagant. Non enim in his ita, ut in animalibus, anima ad semen adstricta est, sed in quibusdam semen, aut semini quiddam analogum, vel per totam plantam, vel per plures ejus partes diffusum est, ut per quamcunque etiam, si terrae committatur, sese multiplicet, & nova planta exoriatur. Nec tamen animae etiam in plantis, etsi vulgò id dicatur, propriè sunt divisibiles; cùm partem extra partem non habeant, sed corpus saltem plantae dividitur, & ramo aliquo, sive surculo aut radice abscissa fit minor: anima verò ejus plantae non fit minor: nec partem sui semini, surcule; radici, sensu agente, cap. 5. ubi de speciebus sensibilibus tractat, allegat: tamen non sequitur, ut quidam imperitè existimat, id saltem de formis accidentalibus verum esse.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 226","label":"226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/226"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 226-2","label":"226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/226-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/226-2"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}