{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Hypomnemata physica 229","citation":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica 229","ref":"229","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/229","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/229.md","author":{"name":"Daniel Sennert","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert"},"work":{"title":"Hypomnemata physica","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Ubi autem lateat ille Spiritus, & quae ejus sedes sit, è qua diffunditur, in hac humanae mentis caligine & ignorantia constitutionis globi terreni secundum partes internas & subterraneas nobis ignotum est. Hoc certum est, spiritus illos architectonicos varios esse secundùm speciem gemmarum & metallorum, & non ubivis terrarum, sed in certis saltem locis reperiri. Quae obiter quasi de generatione lapidum, gemmarum, & metallorum; hoc loco, ut calumniam à me removerem, dicere volui. Anima Vim autem multiplicandi, animę. & singulae unde vim viventium species, sibi simile generandi acce-sese mulperunt ex benedictione divina in prima Crea-tiplicandi habeant. tione, cum Deus diceret: Germinet terra germen herbam producentem semen, arborem fructiferam, facientem fructum juxta speciem suam, cui insit semen suum super terra. Et, crescite & multiplicamini. Non enim, ut Thomas Erastus, de occult. medic. propriet. c. 15. rectè scribit, ut existerent duntaxat res creatae, jussit Deus, verùm etiam, ut seipsas ita propagarent, sicut ab ipso conditae essent, imperavit. Nec fuit inanis ille gle ille jussus, sed prorsus efficax. Dum enim jussit, vim simul contribuit suam singulis, quâ, quod jussa essent, perficerent. Hujus ergo benedictionis vi, mediante semine, per traducem, id est, ut anima non è semine educatur, sed per semen & cum semine deferatur ad partes è semine generandas, & velut lumen à lumine accensum, animae propagantur, &, ubicunque idoneam nactae fuerint materiam, in qua per se subsistere queant, qualis est seminis corpus, in illud se transfundere, atque sese, ut Scaliger loquitur, induere possunt, ita ut pars illa, si ita appellare libeat (neque enim propriè pars est) formae eandem essentiam retineat totius formae, quae in toto, à quo decisum est, erat, & postea etiam easdem operationes edere incipiat, & sic eadem animae essentia, quae in procera iuglande arbore est, sit in nuce & germine illo, quod ex nuce postea pullulat, & postea etiam idoneam, quo augeatur, materiam nacta, easdem operationes edat, singulis annis producat novos ramos, nucesque generet. Atque ita ex primis individuis omnium quadrupedum, reptilium, volatilium, piscium primò creatae species continuantur, & omnia jumenta, reptilia, volatilia, pisces, plantae, animabus multiplicatis generatae sunt.","prev":{"citation":"Hypomnemata physica 228","label":"228","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/228"},"next":{"citation":"Hypomnemata physica 231","label":"CAPVT VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/daniel-sennert/hypomnemata-physica/231"},"credit":{"text":"Daniel Sennert, Hypomnemata physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Hypomnemata_physica","quality":"ocr"}}